Lucius Apuleius
Metamorphoses

LIBER QUINTUS

26

Link to concordances:  Standard Highlight

Link to concordances are always highlighted on mouse hover

[26] Sic locuto deo pastore nulloque sermone reddito, sed adorato tantum numine salutari Psyche pergit ire. sed cum aliquam multum viae laboranti vestigio pererrasset, inscio quodam tramite iam die labente accedit quandam civitatem, in qua regnum maritus unius sororis eius optinebat. qua re cognita Psyche nuntiari praesentiam suam sorori desiderat; mox inducta mutuis amplexibus alternae salutationis expletis percontanti causas adventus sui sic incipit:

'Meministi consilium vestrum, scilicet quo mihi suasistis, ut bestiam, quae mariti mentito nomine mecum quiescebat, prius quam ingluvie voraci me misellam hauriret, ancipiti novacula peremerem. sed cum primum, ut aeque placuerat, conscio lumine vultus eius aspexi, video mirum divinumque prorsus spectaculum, ipsum illum deae Veneris filium, ipsum inquam Cupidinem, leni quiete sopitum. ac dum tanti boni spectaculo percita et nimia voluptatis copia turbata fruendi laborarem inopia, casu scilicet pessumo lucerna fervens oleum rebullivit in eius umerum. quo dolore statim somno recussus, ubi me ferro et igni conspexit armatam, 'tu quidem,' inquit, 'ob istud tam dirum facinus confestim toro meo divorte tibique res tuas habeto, ego vero sororem tuam' -- et nomen quo tu censeris aiebat 'iam mihi confarreatis nuptiis coniugabo '; et statim Zephyro praecipit, ultra terminos me domus eius efflaret.'


Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (VA1) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2009. Content in this page is licensed under a Creative Commons License