Lucius Apuleius
Metamorphoses

LIBER SEXTUS

1

Link to concordances:  Standard Highlight

Link to concordances are always highlighted on mouse hover

LIBER SEXTUS

 

[6.1] Interea Psyche variis iactabatur discursibus, dies noctesque mariti vestigationibus inquieta animo, tanto cupidior iratum licet, si non uxoriis blanditiis lenire, certe servilibus precibus propitiare. et prospecto templo quodam in ardui montis vertice 'unde autem,' inquit, 'scio an istic meus degat dominus?' et ilico dirigit citatum gradum, quem defectum prorsus adsiduis laboribus spes incitabat et votum. iamque naviter emensis celsioribus iugis pulvinaribus sese proximam intulit. videt spicas frumentarias in acervo et alias flexiles in corona et spicas hordei videt. erant et falces et operae messoriae mundus omnis, sed cuncta passim iacentia et incuria confusa et, ut solet aestu, laborantium manibus proiecta. haec singula Psyche curiose dividit et discretim remota rite componit, rata scilicet nullius dei fana ac caerimonias neclegere se debere, sed omnium benivolam misericordiam corrogare.


Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (VA1) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2009. Content in this page is licensed under a Creative Commons License