Lucius Apuleius
Metamorphoses

LIBER SEXTUS

4

Link to concordances:  Standard Highlight

Link to concordances are always highlighted on mouse hover

[4] Magni Iovis germana et coniuga, sive tu Sami, quae sola partu vagituque et alimonia tua gloriatur, tenes vetusta delubra, sive celsae Carthaginis, quae te virginem vectura leonis caelo commeantem percolit, beatas sedes frequentas, sive prope ripas Inachi, qui te iam nuptam Tonantis et reginam dearum memorat, inclitis Argivorum praesides moenibus, quam cunctus oriens Zygiam veneratur et omnis occidens Lucinam appellat, sis meis extremis casibus Iuno Sospita meque in tantis exanclatis laboribus defessam imminentis periculi metu libera. quod sciam, soles praegnatibus periclitantibus ultro subvenire.'

Ad istum modum supplicanti statim sese Iuno cum totius sui numinis augusta dignitate praesentat et protinus 'quam vellem.' inquit, 'per fidem, nutum meum precibus tuis accommodare. sed contra voluntatem Veneris, nurus meae, quam filiae semper dilexi loco, praestare me pudor non sinit. tunc etiam legibus, quae servos alienos profugos invitis dominis vetant suscipi, prohibeor.'


Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (VA1) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2009. Content in this page is licensed under a Creative Commons License