Lucius Apuleius
Metamorphoses

LIBER SEXTUS

8

Link to concordances:  Standard Highlight

Link to concordances are always highlighted on mouse hover

[8] Nec Mercurius omisit obsequium. nam per omnium ora populorum passim discurrens sic mandatae praedicationis munus exequebatur: 'si quis a fuga retrahere vel occultam demonstrare poterit fugitivam regis filiam, Veneris ancillam, nomine Psychen, conveniat retro metas Murtias Mercurium praedicatorem, accepturus indicinae nomine ab ipsa Venere septem savia suavia et unum blandientis adpulsu linguae longe mellitum.'

Ad hunc modum pronuntiante Mercurio tanti praemii cupido certatim omnium mortalium studium adrexerat. quae res nunc vel maxime sustulit Psyches omnem cunctationem. iamque fores ei dominae proximanti occurrit una de famulitione Veneris nomine Consuetudo statimque, quantum maxime potuit, exclamat: 'tandem, ancilla nequissima, dominam habere te scire coepisti? an pro cetera morum tuorum temeritate istud quoque nescire te fingis, quantos labores circa tuas inquisitiones sustinuerimus? sed bene, quod meas potissimum manus incidisti et inter Orci cancros iam ipsos haesisti, datura scilicet actutum tantae contumaciae poenas.'


Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (VA1) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2009. Content in this page is licensed under a Creative Commons License