Lucius Apuleius
Metamorphoses

LIBER SEXTUS

11

Link to concordances:  Standard Highlight

Link to concordances are always highlighted on mouse hover

[11] Sed initio noctis e convivio nuptiali vino madens et fraglans balsama Venus remeat totumque revincta corpus rosis micantibus visaque diligentia miri laboris 'non tuum,' inquit, 'nequissima, nec tuarum manuum istud opus, sed illius, cui tuo, immo et ipsius malo placuisti': et frusto cibarii panis ei proiecto cubitum facessit. interim Cupido solus interioris domus unici cubiculi custodia clausus cohercebatur acriter, partim ne petulanti luxurie vulnus gravaret, partim ne cum sua cupita conveniret. sic ergo distentis et sub uno tecto separatis amatoribus tetra nox exanclata.

Sed Aurora commodum inequitante vocatae Psychae Venus infit talia: 'videsne illud nemus, quod fluvio praeterluenti ripisque longis attenditur, cuius imi gurgites vicinum fontem respiciunt? oves ibi nitentes aurique colore florentes incustodito pastu vagantur. inde de coma pretiosi velleris floccum mihi confestim quoquo modo quaesitum afferas censeo.'


Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (VA1) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2009. Content in this page is licensed under a Creative Commons License