Lucius Apuleius
Metamorphoses

LIBER SEXTUS

22

Link to concordances:  Standard Highlight

Link to concordances are always highlighted on mouse hover

[22] Interea Cupido amore nimio peresus et aegra facie, matris suae repentinam sobrietatem pertimescens, ad armillum redit alisque pernicibus caeli penetrato vertice magno Iovi supplicat suamque causam probat. tunc Iuppiter prehensa Cupidinis buccula manuque ad os suum relata consaviat atque sic ad illum 'licet tu,' inquit, 'domine fili, numquam mihi concessu deum decretum servaris honorem, sed istud pectus meum, quo leges elementorum etvices siderum disponuntur, convulneraris assiduis ictibus crebrisque terrenae libidinis foedaveris casibus contraque leges et ipsam Iuliam disciplinamque publicam turpibus adulteriis existimationem famamque meam laeseris in serpentes, in ignes, in feras, in aves et gregalia pecua serenos vultus meos sordide reformando, at tamen modestiae meae memor quodque inter istas meas manus creveris, cuncta perficiam, dum tamen scias aemulos tuos cavere ac, si qua nunc in terris puella praepollet pulcritudine, praesentis beneficii vicem per eam mihi repensare te debere.'


Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (VA1) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2009. Content in this page is licensed under a Creative Commons License