Lucius Apuleius
Metamorphoses

LIBER SEXTUS

23

Link to concordances:  Standard Highlight

Link to concordances are always highlighted on mouse hover

[23] Sic fatus iubet Mercurium deos omnes ad contionem protinus convocare ac, si qui coetu caelestium defuisset, in poenam decem milium nummum con ventum iri pronuntiare. quo metu statim completo caelesti theatro pro sede sublimi sedens procerus Iuppiter sic enuntiat:

'Dei conscripti Musarum albo, adolescentem istum quod manibus meis alumnatus sim, profecto scitis omnes. cuius primae iuventutis caloratos impetus freno quodam cohercendos existimavi; sat est cotidianis eum fabulis ob adulteria cunctasque corruptelas infamatum. tollenda est omnis occasio et luxuria puerilis nuptialibus pedicis alliganda. puellam elegit et virginitate privavit: teneat, possideat, amplexus Psychen semper suis amoribus perfruatur.' et ad Venerem conlata facie, 'nec tu,' inquit, 'filia, quicquam contristere nec prosapiae tantae tuae statuque de matrimonio mortali metuas. iam faxo nuptias non impares, sed legitimas et iure civili congruas,' et ilico per Mercurium arripi Psychen et in caelum perduci iubet. porrecto ambrosiae poculo, 'sume,' inquit, 'Psyche, et immortalis esto, nec umquam digredietur a tuo nexu Cupido, sed istae vobis erunt perpetuae nuptiae.'


Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (VA1) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2009. Content in this page is licensed under a Creative Commons License