Lucius Apuleius
Metamorphoses

LIBER OCTAVUS

-14-

«»

Link to concordances:  Standard Highlight

Link to concordances are always highlighted on mouse hover

-14-

 

Et enarratis ordine singulis quae sibi per somnium nuntiaverat maritus quoque astu Thrasyllum inductum petisset, ferro sub papillam dexteram transadacto corruit et in suo sibi pervolutata sanguine postremo balbuttiens incerto sermone proflavit animam virilem. Tunc propere familiares miserae Charites accuratissime corpus ablutum unita sepultura ibidem marito perpetuam coniugem reddidere.

Thrasyllus vero cognitis omnibus, nequiens idoneum exitum praesenti (cladi nisi nova) clade reddere certusque tanto facinori nec gladium sufficere, sponte delatus ibidem ad sepulchrum «Ultronea vobis, infesti Manes, en adest victima» saepe clamitans, valvis super sese diligenter obseratis inedia statuit elidere sua sententia damnatum spiritum


«»

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (VA1) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2009. Content in this page is licensed under a Creative Commons License