Lucius Apuleius
Apologia

-12-

Link to concordances:  Standard Highlight

Link to concordances are always highlighted on mouse hover

-12-

 

Mitto enim dicere alta illa et divina Platonica, rarissimo cuique piorum ignara, ceterum omnibus profanis incognita: geminam esse Venerem deam, proprio quamque amore et diversis amatoribus pollentis; earum alteram vulgariam, quae sit percita populari amore, non modo humanis animis, verum etiam pecuinis et ferinis ad libidinem imperitare vi immodica trucique perculsorum animalium serva corpora complexu vincientem: alteram vero caelitem Venerem, praeditam [quae sit] optimati amore, solis hominibus et eorum paucis curare, nullis ad turpitudinem stimulis vel illecebris sectatores suos percellentem; quippe amorem eius non amoenum et lascivum, sed contra incomitum et serium pulchritudine honestatis virtutes amatoribus suis conciliare, et si quando decora corpora commendet, a contumelia eorum procul absterrere; neque enim quicquam aliud in corporum forma diligendum quam quod ammoneant divinos animos eius pulchritudinis, quam prius veram et sinceram inter deos videre. quapropter, ut semper, eleganter Afranius hoc scriptum relinquat: «amabit sapiens, cupient ceteri», tamen si verum velis, Aemiliane, vel si haec intellegere unquam potes, non tam amat sapiens quam recordatur.

 


Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (VA1) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2009. Content in this page is licensed under a Creative Commons License