Lucius Apuleius
Metamorphoses

LIBER NONUS

-7-

Link to concordances:  Standard Highlight

Link to concordances are always highlighted on mouse hover

-7-

 

Nec ille sermoni mulieris defuit, sed exurgens alacriter: «Vis» inquit «verum scire, mater familias? Hoc tibi dolium nimis vetustum est et multifariam rimis hiantibus quassum» ad maritumque eius dissimulanter conversus: «Quin tu, quicumque es, homuncio, lucernam» ait «actutum mihi expedis, ut erasis intrinsecus sordibus diligenter aptumne usui possim dinoscere, nisi nos putas aes de malo habere?» Nec quicquam moratus ac suspicatus acer et egregius ille maritus accensa lucerna: «Discereinquit «frater, et otiosus adsiste, donec probe percuratum istud tibi repraesentem»; et cum dicto nudatus ipse delato numine scabiem vetustam cariosae testae occipit exsculpere. At vero adulter bellissimus ille pusio inclinatam dolio pronam uxorem fabri superincurvatus secure dedolabat. Ast illa capite in dolium demisso maritum suum astu meretricio tractabat ludicre; hoc et illud et aliud et rursus aliud purgandum demonstrat digito suo, donec utroque opere perfecto accepit septem denariis calamitosus faber collo suo gerens dolium coactus est ad hospitium adulteri perferre.


Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (VA1) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2009. Content in this page is licensed under a Creative Commons License