Lucius Apuleius
Metamorphoses

LIBER NONUS

-16-

Link to concordances:  Standard Highlight

Link to concordances are always highlighted on mouse hover

-16-

 

Denique die quadam timidae illius amiculae sermo talis meas adfertur auris: «De isto quidem, mi erilis tecum ipsa videris, quem sine meo consilio pigrum et formidolosum familiarem istum sortita es, qui insuavis et odiosi mariti tui caperratum supercilium ignaviter perhorrescit ac per hoc amoris languidi desidia tuos volentes amplexus discruciat. Quanto melior Philesitherus adulescens et formosus et liberalis et strenuus et contra maritorum inefficaces diligentias constantissimus! Dignus hercules solus omnium matronarum deliciis perfrui, dignus solus coronam nuper in quendam zelotypum maritum eximio studio commento est. Audi denique amatorum diversus ingenium compara.


Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (VA1) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2009. Content in this page is licensed under a Creative Commons License