IntraText Table of Contents: Main - Work | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Talis igitur ac de talibus, Plato non solum heroum virtutibus praestitit, verum etiam aequiperavit divum potestatibus. Nam Speusippus, domesticis documentis instructus, et pueri eius acre in percipiendo ingenium et admirandae verecundiae indolem laudat, et pubescentis primitias labore atque amore studendi imbutas refert, et in viro harum incrementa virtutum et ceterarum convenisse testatur. Ex isdem genitoribus Glaucus et Adimantus ei fratres fuerunt. Doctores habuit in prima litteratura Dionysium, at in palaestra Aristonem Argis oriundum, tantosque progressus exercitatio ei contulit, ut Pythia et Isthmia de lucta certaverit.Picturae non aspernans artem, tragoediis et dithyrambis se utilem finxit.Iamque carminum confidentia elatus, certatorem se profiteri cupiebat, ni Socrates humilitatem cupidinis ex eius mentibus expulisset et verae laudis gloriam in eius animum inserere curasset. Et antea quidem Heracliti secta fuerat inbutus. Verum cum se Socrati dedisset, non solum ingenio atque doctrina Socraticos ceteros vicit, verum etiam labore et elegantia inlustravit sapientiam ab eo sibi traditam: labore, quo adserere eam nisus est; elegantia,per quam venustate et maiestate verborum ei plurimum adhibuit dignitatis.