Table of Contents: Main - Work | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Lucius Apuleius
De Platone et eius dogmate

IntraText CT - Text

Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

-4-

 

Multi auditorum eius utriusque sexus in philosophia floruerunt.Patrimonium in hortulo, qui Academiae iunctus fuit, et in duobus ministris et in patera, qua diis supplicabat, reliquit; auri tantum, quantum puer nobilitatis insigne in auricula gestavit. Ceterum tres ad Siciliam adventus mali quidam carpunt, diversis opinionibus disserentes. Sed ille primo historiae gratia, ut naturam Aetnae et incendia concavi montis intellegeret, secundo, petitu Dionysi, ut Syracusanis adsisteret, est profectus, et ut municipales leges eius provinciae disceret; tertius eius adventus fugientem Dionem, inpetrata a Dionysio venia, patriae suae reddidit. Quae autem consulta, quae dogmata graece licet dici, ad utilitatem hominum vivendique et intellegendi ac loquendi rationem extulerit, hinc ordiemur. Nam, quoniam tres partes philosophiae congruere inter se primus obtinuit, nos quoque separatim dicemus de singulis, a naturali philosophia facientes exordium.




Previous - Next

Table of Contents: Main - Work | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by Èulogos SpA - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License