Lucius Apuleius
De Platone et eius dogmate

LIBER PRIMUS

-6-

«»

Link to concordances:  Standard Highlight

Link to concordances are always highlighted on mouse hover

-6-

 

Ideas vero, id est formas omnium, simplices et aeternas esse nec corporales tamen; esse autem ex his, quae deus sumpserit, exempla rerum quae sunt eruntve; nec posse amplius quam singularum specierum singulas imagines in exemplaribus inveniri gignentiumque omnium, ad instar cerae, formas et figurationes ex illa exemplorum inpressione signari.Ousias, quas essentias dicimus, duas esse ait, per quas cuncta gignantur mundusque ipse; quarum una cogitatione sola concipitur, altera sensibus subici potest. Sed illa, quae mentis oculis comprehenditur, semper et eodem modo et sui par ac similis invenitur ut quae vere sit; at enim altera opinione sensibili et inrationabili aestimanda est, quam nasci et interire. Et, sicut superior vere esse memoratur, hanc non esse vere possumus dicere. Et primae quidem substantiae vel essentiae primum deum esse et mentem formasque rerum et animam; secundae substantiae, omnia quae informantur quaeque gignuntur et quae ab substantiae superioris exemplo originem ducunt, quae mutari et converti possunt, labentia et ad instar fluminum profuga. Adhuc illa, quam dixi, intelligendi substantia quoniam constanti nititur robore, etiam quae de ea disputantur ratione stabili et fide plena sunt. At eius, quae veluti umbra et imago est superioris, rationes quoque et verba, quae de ea disputantur, incostanti sunt disciplina.


«»

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (VA1) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2009. Content in this page is licensed under a Creative Commons License