Lucius Apuleius
De Platone et eius dogmate

LIBER PRIMUS

-7-

«»

Link to concordances:  Standard Highlight

Link to concordances are always highlighted on mouse hover

-7-

 

Initium omnium corporum materiam esse memoravit; hanc et signari inpressione formarum. Hinc prima elementa esse progenita, ignem et aquam et terram et aera. Quae si elementa sunt, simplicia esse debent neque ad instar syllabarum nexu mutuo copulari, quod istis evenit, quorum substantia multimoda (multi) potestatum coitione conficitur. Quae cum in ordinata permixtaque essent, ab illo aedificatore mundi deo ad ordinem numeris et mensuris in ambitum deducta sunt. Haec e plurimis elementis ad unum redacta esse. Et ignem quidem et aera et aquam habere originem atque principium ex trigono, qui sit anguli recti, imparibus lateribus; terram vero de recti quidem anguli trigonis, sed fastigiis paribus, esse. Et prioris quidem formae tres species existere; pyramidem, octangulam et viginti angulam sphaeram. Et pyramidem figuram ignis in se habere, octangulamvero aeris, angulatam vicies sphaeram aquae dicatam esse; aequipedum vero trigonum efficere ex esse quadratum, kython, quae terrae sit propria. Quapropter mobilem pyramidis formam igni dedit, quod eius celeritas agitationi huius videatur esse consimilis, secundae velocitatis octangula sphaera est;hanc aeri detulit, qui levitate et pernicitate post ignem secundus esset. Vicenalis sphaera loco tertio est; huius forma fluvida et volubilis aquae similior est visa. Restat tesserarum figura, quae cum sit inmobilis terrae constantiam non absurde sortita est. Et alia initia inveniri forsitan posse ait, quae deo nota sint vel ei qui sit diis amicus.


«»

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (VA1) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2009. Content in this page is licensed under a Creative Commons License