Lucius Apuleius
De Platone et eius dogmate

LIBER PRIMUS

-8-

Link to concordances:  Standard Highlight

Link to concordances are always highlighted on mouse hover

-8-

 

Sed de primis elementis, igni et aqua ceterisque, et illa constare particulatim animalium et inanimantium corpora; mundumque omnem ex omni aqua totoque igni et aeris universitate cunctaque terra esse factum, et non solum nullam horum partem extra orbem relinqui, sed ne vim quidem eius (et) extrinsecus inveniri. Haec autem invicem ex se intra se apta et conexa esse; idcircoque in igne atque terra aquae et aeri est situs, et, sicut ignis aeri cognatione coniungitur, ita humor adfinitati terrenae iugatur. Hinc unum esse mundum in eoque omnia nec relictum locum, in quo alius, nec elementa superesse, ex quibus alterius mundi corpus possit esse. Ad haec ei adtributa est perpetua iuventas et inviolata valetudo; eoque nihil praeterea extrinsecus est relictum, quod corrumpere posset ingenium eius et, si superesset, non eum laederet, cum ita apud se ex omni parte conpositus atque ordinatus foret, ut adversantia et contraria naturae disciplinaeque eius officere non possent. Idcirco autem perfectissimo et pulcherrimo mundo instar pulchrae et perfectae sphaerae a fabricatore deo quaesitum est, ut sit nihil indigens,sed operiens omnia coercensque contineat, pulcher et admirabilis, sui similis sibique respondens. Hinc illud etiam: cum septem locorum motus habeantur, progressus et retrocessus, dexteriores ac sinistri, sursum etiam deorsumque nitentium et quae in gyrum circuitumque torquentur, sex superioribus remotis, haec una mundo relicta est sapientia et prudentia propria, ut rationabiliter volveretur. Et hunc quidem mundum nunc sine initio esse dicit, alias originem habere natumque esse: nullum autem eius exordium atque initium esse ideo quod semper fuerit; nativum vero videri, quod ex his rebus substantia eius et natura constet, quae nascendi sortitae sunt qualitatem. Hinc et tangitur et videtur sensibusque corporeis est obvius. Sed quo ei nascendi causam deus praestitit, ideo immortali perseverantia est semper futurus.

 


Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (VA1) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2009. Content in this page is licensed under a Creative Commons License