Lucius Apuleius
De Platone et eius dogmate

LIBER PRIMUS

-10-

«»

Link to concordances:  Standard Highlight

Link to concordances are always highlighted on mouse hover

-10-

 

Tempus vero aevi esse imaginem, si quidem tempus movetur, perennitatis fixa et inmota natura est; et ire in eam tempus, et in eius magnitudinem finiri ac dissolvi posse, si quando hoc decreverit fabricator mundi deus. Eiusdem temporis spatiis mensuras mundanae conversionis intellegi. Solis quippe et lunae globum hoc agere, ceterasque stellas, quas nos non recte erroneas et vagas dicimus; nostrae enim super earum cursibus opiniones disputationesque possunt in errorem intellectum inducere. Ceterum ille rerum ordinator moras progressusque constituit, ut ne modico quidem errori locus esset. Dies quippe cum noctibus mensium spatia conplete, menses vicissim annorum orbes involvunt, nec prius quam signa haec luce siderea ardere coeperunt, iniri potuerunt temporum numeri, perituramque esse observationem conputationis huius, si hic olim chorus antiquus steterit.Namque ut mensurae et reversiones temporum noscerentur circuitusque mundi videretur, solis incensa sunt lumina, et vicissim, ut quies desiderata proveniret animantibus, opacitas est inventa noctis. Mensesque effici, cum luna, circuli sui conpleto curriculo, ad eundem locum, a quo discesserit, revertatur; anni vero spatia concludi, cum sol quadrinas temporum contigerit vices et ad idem signum fuerit invectus. Horum enim ratio in se revertentium et a se proficiscentium intellectum cogitationis invenit. Esse autem stellarum nihilominus certos ambitus legitimis curriculis perpetuo servatos, quos vix hominum sollertia conprehendit. Unde fit ut et magnus ille vocitatus annus facile noscatur, cuius tempus inplebitur, cum vagantium stellarum comitatus ad eundem pervenerit finem novumque sibi exordium et itinera per vias mundi reparaverit.


«»

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (VA1) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2009. Content in this page is licensed under a Creative Commons License