Lucius Apuleius
De Platone et eius dogmate

LIBER PRIMUS

-13-

Link to concordances:  Standard Highlight

Link to concordances are always highlighted on mouse hover

-13-

 

Quare idem bene hominis pronuntiat esse animam corporis dominam. Etenim cum tres partes animae ducat esse, rationabilem, id est mentis optumam portionem, hanc ait capitis arcem tenere; irascentiam vero procul a ratione ad domicilium cordis deductam esse obsequique eam in loco respondere sapientiae; cupidinem atque adpetitus, postremam mentis portionem, infernas abdominis sedes tenere ut popinas quasdam et latrinarum latebras, deversoria nequitiae atque luxuriae; relegatam vero idcirco longius a sapientia hanc partem videri, nec inportuna vicinitate rationem consulturam desuper cunctorum saluti in ipsa cogitationum utilitate turbaret. Totum vero hominem in capite vultuque esse; nam prudentiam sensusque omnis non alias quam illa parte corporis contineri. Cetera enim membra ancillari et subservire capiti, cibos et alia subministrare, vectare etiam sublime positum ut dominum atque rectorem providentiae eius a periculis vindicari. Sed machinamenta, quibus adsentiendas et diiudicandas qualitates sensus instructi sunt, ibidem erga regiam capitis constituta esse in conspectu rationis, ut intellegendi ac persentiscendi veritas adiuvetur.

 


Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (VA1) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2009. Content in this page is licensed under a Creative Commons License