Lucius Apuleius
De Platone et eius dogmate

LIBER SECUNDUS

-1-

Link to concordances:  Standard Highlight

Link to concordances are always highlighted on mouse hover

LIBER SECUNDUS

 

-1-

 

Moralis philosophiae caput est, Faustine fili, ut scias quibus ad beatam vitam perveniri rationibus possit. Verum ut beatitudinem bonorum fine ante alia contingere putes, ostendam quae de hoc Plato senserit. Bonorum igitur alia eximia ac prima per se ducebat esse, per praeceptionem cetera bona fieri existimabat. Prima bona esse deum summum mentemque illam, quam noun idem vocat; secundum ea quae ex priorum fonte profluerent esse animi virtutes: prudentiam, iustitiam, pudicitiam, fortitudinem; sed his omnibus praestare prudentiam; secundam numero ac potestate continentiam posuit; has iustitiam sequi; fortitudinem quartam esse. Differentiam hanc bonorum esse constituit: partim divina per se et prima simplicia duci bona; alia hominum nec eadem omnium existimari. Divina quapropter esse atque simplicia virtutes animi, humana autem bona eaque quorundam esse, quae cum corporis commodis congruunt, et illa quae nominamus externa, quae sapientibus et cum ratione ac modo viventibus sunt sane bona, stolidis et eorum usum ignorantibus esse oportet mala.


Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (VA1) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2009. Content in this page is licensed under a Creative Commons License