IntraText Table of Contents: Main - Work | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Malitiam vero deterrimi et omnibus vitiis inbuti hominis ducebat esse;quod accidere censebat, cum optima et rationabilis portio et quae etiam imperitare ceteris debet, servit aliis, illae vero vitiorum ducatrices, iracundia et libido, ratione sub iugum missa dominantur. Eandem malitiam de diversis, abundantia inopiaque, constare; nec solum eam inaequalitatis vitio claudicare arbitratur, sed etiam incumbere dissimilitudine; neque enim posse cum bonitate congruere, quae a semetipsa tot modis discrepet et non solum disparilitatem, sed etiam inconcinnitatem prae se gerat. Tres quapropter partes animae tribus dicit vitiis urgueri: prudentiam indocilitas inpugnat, quae non abolitionem infert scientiae, sed contraria est disciplinae discendi huius duas ab eo species accipimus, inperitiam et fatuitatem, quarum inperitia sapientiae, fatuitas prudentiae inveniuntur inimicae,iracundiam audacia; in eius comitatum secuntur indignatio et incommobilitas aorgesian sic interim dixerim, quae non extinguit incitamenta irarum, sed ea stupore defigit immobili. Cupiditatibus luxuriam, id est adpetitus adplicat voluptatum et desideriorum ad fruendum potiendumque haustus inexplebiles. Exhac manat avaritia atque lascivia, quarum altera liberalitatem coercet, altera inmoderatius fundendo patrimonia prodigit facultates.