Lucius Apuleius
De Platone et eius dogmate

LIBER SECUNDUS

-5-

Link to concordances:  Standard Highlight

Link to concordances are always highlighted on mouse hover

-5-

 

Sed virtutem Plato habitum esse dicit mentis optime et nobiliter figuratum, quae concordem sibi, quietem, constantem etiam eum facit, cui fuerit fideliter intimata, non verbis modo sed factis etiam secum et cum ceteris congruentem: haec vero proclivius, si ratio in regni sui solio constituta adpetitus est iracundias semper [in] domitas et in frenis habet ipsaeque ita oboediunt, ut tranquillo ministerio fugantur. Unimodam vero esse virtutem, quod bonum suapte natura adminiculo non indiget, perfectum autem quod sit solitudine debet esse contentum. Nec solum aequalitas verum etiam similitudo cum virtutis ingenio coniungitur: ita enim secum ex parte omni congruit, ut ex se apta sit sibique respondeat. Hinc et medietates easdemque virtutes ac summitates vocat, non solum quod careant redundantia et egestate, sed quod in meditullio quodam vitiorum sitae sint; fortitudo quippe circumsistitur hinc audacia, inde timiditate; audacia quidem confidentiae fit abundantia, metus vero vitio deficientis audaciae.


Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (VA1) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2009. Content in this page is licensed under a Creative Commons License