Lucius Apuleius
De Platone et eius dogmate

LIBER SECUNDUS

-6-

Link to concordances:  Standard Highlight

Link to concordances are always highlighted on mouse hover

-6-

 

Virtutum perfectae quaedam, inperfectae sunt aliae; et inperfectae illae, quae in omnibus beneficio solo naturae proveniunt vel quae solis disciplinis traduntur et magistra ratione discuntur;eas igitur, quae ex omnibus constent, dicemus esse perfectas. Inperfectas virtutes semet comitari negat; eas vero, quae perfectae sint, individuas sibi et inter se conexas esse ideo maxime arbitratur, quod ei, cui sit egregium ingenium, si accedat industria, usus etiam et disciplina, quam dux rerum ratio fundaverit, nihil relinquetur, quod non virtus administret. Virtutes omnes cum animae partibus dividit et illam virtutem, quae ratione sit nixa et est spectatrix diiudicatrixque omnium rerum, prudentiam dicit atque sapientiam; quarum sapientiam disciplinam vult videri divinarum humanarumque rerum, prudentiam vero scientiam esse intellegendorum bonorum et malorum, eorum etiam, quae media dicuntur. In ea vero parte quae iracundior habeatur fortitudinis sedes esse et vires animae nervosque ad ea inplenda, quae nobis severius agenda legum inponuntur imperio. Tertia pars mentis est cupidinum et desideriorum, cui necessario abstinentia comes est, quam vult esse servatricem convenientiae eorum, quae natura recta pravaque sunt in homine. A displicentiam ad mediocritatem libido flectitur actusque voluptarios ratione huius dicit ac modestia coerceri.


Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (VA1) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2009. Content in this page is licensed under a Creative Commons License