Lucius Apuleius
De Platone et eius dogmate

LIBER SECUNDUS

-9-

Link to concordances:  Standard Highlight

Link to concordances are always highlighted on mouse hover

-9-

 

Haec eadem utilitati animae procurat duobus modis; altera namque lagalis est, iuridicialis altera. Sed prior consimilis est exercitationi, per quam pulchritudo animae et robur adquiritur, sicut exercitatione valitudo corpis gratiaque retinetur; iuridicialis illa medicinae pars est, nam morbis animae medetur sicut illa corporis. Has disciplinas vocat plurimumque earum curationem commoditatis adferre profitetur. Harum imitatrices esse coquinam et unguentariam et artem sophisticam professionemque iuris blandas et adsentationum inlecebris turpes profitentibus, inutiles cunctis. Quarum sophisticam coquinae coniungit; nam ut illa medicinae professione interdum opinionem inprudentium captat, quasi ea quae agit cum morborum medela conveniant, sic sophisticen imitata iuridicialem statum dat opinionem stultis, quasi iustitiae studeat, quam iniquitati favere constat. Unguentariam vero professio iuris imitatur;nam sicut illa dum remedio vult esse, per quod species corporibus ac valitudo serventur, non modo utilitatem corporum minuit, sed robur etiam viresque frangit et verum colorem ad desidiam sanguinis mutat, sic haec (in) scientiam imitata iuris simulat quidem virtutem se animis augere, cenervat autem, quod in illis nativae fuerit industriae.Virtutes eas doceri et studeri posse arbitrabatur, quae ad rationabilem animum pertinent, id est sapientiam et prudentiam; et illas, quae vitiosis partibus pro remedio resistunt, id est fortitudinem et continentiam, rationabiles quidem esse, sed superiores virtutes pro disciplinis haberi, ceteras, si perfectae sunt, virtutes appellat; si semiperfectae sunt, non illas quidem disciplinas vocandas esse censet, sed nec in totum existimat disciplinis alienas. Iustitiam vero, quod trinis animae regionibus sparsa sit, artem vivendi ac disciplinam putat, et nunc docilem esse, nunc usu et experiendo provenire.

 


Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (VA1) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2009. Content in this page is licensed under a Creative Commons License