Lucius Apuleius
De Platone et eius dogmate

LIBER SECUNDUS

-12-

Link to concordances:  Standard Highlight

Link to concordances are always highlighted on mouse hover

-12-

 

Corporis sanitatem, vires, indolentiam ceteraque eius bona extraria,item divitias et cetera quae fortunae commoda ducimus, ea non simpliciter bona nuncupanda sunt. Nam si quis ea possidens usu se abdicet, ea illi inutilia erunt; si quis autem eorum usum converterit ad malas artes, ea illi etiam noxia videbuntur.Vitiis subiectus erit qui ea possidet, haberi haec etiam oberit. Unde colligitur simpliciter bona haec dici non oportere, ut ea etiam quae sunt ..., morbos atque pauperiem ceteraque ... existimari oportet. Nam qui tenuis est, si modificetur in sumptibus, nullam noxam ex eo sentiet et qui recte pauperie sua utitur non solum nihil capiet incommodi, verum ad tollenda cetera melior atque praestantior fiet. Si igitur nec habere pauperiem neque eam ratione regere contrarium est, paupertas per se malum non est.Voluptatem vero neque bonum esse absolute neque simpliciter malum, sed eam, quae sit honesta nec pedendis rebus sed gloriosis actibus veniat, non esse fugiendam, illam vero, quam aspernetur natura ipsa turpi delectatione quaesitam, vitari oportere censebat. Sollicitudinem et laborem, si naturabiles essent et ab ipsa virtute descenderent et essent pro aliqua praeclara administratione susceptae, adpetibiles ducebat esse; sed si adversum naturam turpissimarum rerum causa gignerentur, malas intestabilesque esse. Non sola tristia et voluptates accidere animis et venire corporibus, sed esse medium quendam statum, qualis est cum abest tristitia nec tamen laetitiam adesse sentimus.


Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (VA1) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2009. Content in this page is licensed under a Creative Commons License