Lucius Apuleius
De Platone et eius dogmate

LIBER SECUNDUS

-13-

«»

Link to concordances:  Standard Highlight

Link to concordances are always highlighted on mouse hover

-13-

 

Ex his quae in nobis sunt, primum bonum atque laudabile est virtus, bonum studenti. Ideo honestum appellari oportet; solum quippe quoad honestum est bonum ducimus, ut est malum turpe; ac merito quod turpe est bonum non potest esse.Amicitiam ait sociam eamque consensu consistere reciprocamque esse ac delectationis vicem reddere, quando aequaliter redamat. Hoc amicitiae commodum provenit, cum amicus eum quem diligit partiter ac se cupit prosperis rebus potiri. Aequalitas ista non aliter provenit nisi similitudo utroque parili caritate conveniat. Nam ut pares paribus inresolubili nexu iunguntur, ita discrepantes et inter se disiuncti sunt nec aliorum amici. Inimicitiarum autem vitia gignuntur ex malivolentia, per dissimilitudinem morum et distantiam vitae et sectas atque ingenia contraria. Alia etiam amicitiae genera dicit esse, quarum pars voluptatis gignitur causa, pars necessitatis. Necessitudinum et liberorum amor naturae congruus est, ille alius abhorrens ab humanitatis clementia, qui vulgo amor dicitur, est adpetitus ardens, cuius instinctu per libidinem capti amatores corporum in eo quod viderint totum hominem putant. Eiusmodi calamitates animarum amicitias idem appellari vetat, quod nec mutuae sint nec reciprocari queant, ut ament atque redamentur, nec constantia illis adsit et diuturnitas desit amoresque eiusmodi satietate ac paenitentia terminentur.


«»

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (VA1) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2009. Content in this page is licensed under a Creative Commons License