Lucius Apuleius
De Platone et eius dogmate

LIBER SECUNDUS

-14-

Link to concordances:  Standard Highlight

Link to concordances are always highlighted on mouse hover

-14-

 

Plato tres amores hoc genere dinumerat, quod sit unus divinus cum incorrupta mente et virtutis ratione conveniens, non paenitendus; alter degeneris animi et corruptissimae voluptatis; tertius ex utroque permixtus, mediocris ingenii et cupidinis modicae. Animas vero fusciores inpelli cupidine corporum unumque illis propositum esse, ut eorum usura potiantur atque eiusmodi voluptate et delectatione ardorem suum mulceant; illas vero quae facetae et urbanae sint animas bonorum deamare et studere illis factumque velle, uti quam plurimum potiantur binis artibus et meliores praestantioresque reddantur. Medias ex utroque constare nec delectationibus corporum prorsus carere et lepidis animarum ingeniis capi posse. Ut ille igitur amor taeterrimus et inhumanissimus atque turpis non ex rerum natura, sed aegritudine corporali morboque colligitur, sic ille divinus, deorum munere beneficioque concessus, adspirante caelesti cupidine in animos hominum credatur venire. Est amoris tertia species, quam diximus mediam, divini atque terreni proximitate collectus nexuque et consortio parili copulatus, et ut rationi propinquus est divinus ille, ita terrenus ille cupidini iunctus est et voluptati.


Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (VA1) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2009. Content in this page is licensed under a Creative Commons License