Lucius Apuleius
De Platone et eius dogmate

LIBER SECUNDUS

-15-

Link to concordances:  Standard Highlight

Link to concordances are always highlighted on mouse hover

-15-

 

Culpabilium autem virorum quattuor formae sunt, quarum prima honori poetarum est, sequens abstemiorum, tertia popularis, tyrannicae dominationis est ultima. Evenit quapropter primum illud mentibus vitium, cum vigor rationis elanguerit superiorque et robustior fuerit animae portio in qua ira dominatur. at quae oligarchia dicitur, ea sic nascitur, cum, propter pessimum pastum eius partis animae quae ex cupiditatibus constat,non solo rationabilitatis et irascentiae loca possidentur, sed etiam eorum quae non necessaria sunt cupidine. Hunc talem Plato lucricupidinem atque accipitrem pecuniae nominavit. Qualitas popularis existit, cum indulgentia cupidines roboratae non solum iustis desideriis exardescunt, sed sibi etiam quasi obviae atque occursantes et illam consiliariam et illam alteram iratiorem animam condicionibus suis presserint. Tyrannidis genus ex luxuriosa et plena libidinis vita, quae ex infinitis et diversis et inlicitis voluptatibus conflata mente tota dominatur.

 


Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (VA1) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2009. Content in this page is licensed under a Creative Commons License