Lucius Apuleius
De Platone et eius dogmate

LIBER SECUNDUS

-16-

Link to concordances:  Standard Highlight

Link to concordances are always highlighted on mouse hover

-16-

 

Qui sit autem pessimus, eum non solum turpem et damnosum et contemptorem deorum et inhumanam atque insociabilem vitam ait vivere, sed nec cum proximis secumque congruere atque ideo non a ceteris modo, verum etiam a se discrepare nec aliis tantum, sed sibi etiam inimicum esse et idcirco hunc talem neque bonis nec omnino cuiquam nec sibi quidem amicum esse. Sed eum pessimum videri quem nulla malignitatis superlatio possit excedere; hunc talem numquam in agendis rebus expedire se posse, non solum propter inscientiam, sed quod ipse etiam sibimet sit ignotus et quod malitia perfecta seditionem mentibus pariat, inpediens incepta eius atque meditata consilia nec permittens quicquam eorum quae volet. Pessimo quapropter deterrimoque non ea tantum vitia quae contra naturam sunt pariunt exsecrabilitatem, ut est invidentia, ut est de alienis incommodis gaudium, sed etiam quae natura non respuit, voluptatem dico atque aegritudinem, desiderium, amorem, misericordiam, metum, pudorem, iracundiam. Idcirco autem hoc evenit, quod inmoderatum ingenium, in quaecumque proruerit,modum non habet atque ideo semper ei aut deest aliquid aut redundat. Hinc eiusmodi homini est amor omni tenore corruptus, quod non solum effrenatis cupiditatibus et inexplebili siti haurire avet omnia genera voluptatis, sed quod ipso etiam formae iudicio inrationabili errore distrahitur, ignorans veram pulchritudinem et corporis effetam et eneruem et fluxam cutem deamans, nec saltem coloratos sole aut exercitatione solidatos, sed opacos umbra vel desidia molles et cura nimia emedullatos artus magni facit.

 


Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (VA1) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2009. Content in this page is licensed under a Creative Commons License