Lucius Apuleius
Apologia

-16-

Link to concordances:  Standard Highlight

Link to concordances are always highlighted on mouse hover

-16-

 

Videturne vobis debere philosophia haec omnia vestigare et inquirere et cuncta specula, vel uda vel suda soli, videre? quibus praeter ista quae dixi etiam illa ratiocinatio necessaria est, cur in planis quidem speculis ferme pares optutus et imagines videantur, [in] tumidis vero et globosis omnia defectiora, at contra in cavis auctiora; ubi et cur laeva cum dexteris permutentur; quando se imago eodem speculo tum recondat penitus, tum foras exerat; cur cava specula, si exadversum soli retineantur, appositum fomitem accendant; qui fiat ut arcus in nubibus varie, duos soles aemula similitudine visantur, alia praeterea eiusdem modi plurima, quae tractat volumine ingenti Archimedes Syracusanus, vir in omni quidem geometria multum ante alios admirabilis subtilitate, sed haud sciam an propter hoc vel maxime memorandus, quod inspexerat speculum saepe ac diligenter. quem tu librum, Aemiliane, si nosses ac non modo campo et glebis, verum etiam abaco et pulvisculo te dedisses, mihi istud crede, quanquam teterrimum os tuum minimum a Thyesta tragico demutet, tamen profecto discendi cupidine speculum inviseres et aliquando relicto aratro mirarere tot in facie tua sulcos rugarum.
 At ego non mirer, si boni consulis me de isto distortissimo vultu tuo dicere, de moribus tuis multo truculentioribus reticere. ea res est: praeter quod non sum iurgiosus, etiam libenter te nuper usque albus an ater esses ignoravi et adhuc hercle non satis novi. id adeo factum, quod et tu rusticando obscurus es et ego discendo occupatus. ita et tibi umbra ignobilitatis a probatore obstitit, et ego numquam studui male facta cuiusquam cognoscere, sed semper potius duxi mea peccata tegere quam aliena indagare. igitur hoc mihi adversum te usu venit, quod qui forte constitit in loco lumine conlustrato atque eum alter e tenebris prospectat. nam ad eundem modum tu quidem, quid ego in propatulo et celebri agam, facile e tenebris tuis arbitraris, cum ipse humilitate abdita et lucifuga non sis mihi mutuo conspicuus.

 


Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (VA1) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2009. Content in this page is licensed under a Creative Commons License