Lucius Apuleius
De Platone et eius dogmate

LIBER SECUNDUS

-21-

Link to concordances:  Standard Highlight

Link to concordances are always highlighted on mouse hover

-21-

 

Eundem sapientem optimum nominat ac bonus ac prudentem recte arbitratur, cuius sane consilia cum factis rectissimis congruunt et cui principia profecta sunt a iusti ratione. Ad hoc sapientem et fortissimum dicit esse, ut qui vigore mentis ad omnia perpetienda sit paratus. Inde est quod fortitudinem nervos animi ipsasque cervices ait, ut ignaviam animae dicit inbecillitati esse finitimam. Divitem hunc solum quidem recte putat, quippe cum thesauris omnibus pretiosiorem solus videatur possidere virtutem. Opes etiam quia solus sapiens potest in usibus necessariis regere, videri ditissimus debet. Nam ceteri quamvis sint opibus adfluentes, tamen quod vel usum earum nesciant vel deducant eas ad pessimas partes inopes videtur. Egestatem namque non abstinentia pecuniae, sed praesentia, inmoderatum cupidinum gignit. Philosophum oportet, si nihil indigens erit et omnium contumax et superior iis quae homines acerba toleratu arbitrantur, nihil secus agere quam ut semper studeat animam corporis consortio separare, et ideo existimandam philosophiam esse mortis adfectum consuetudinemque moriendi.


Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (VA1) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2009. Content in this page is licensed under a Creative Commons License