Lucius Apuleius
De Platone et eius dogmate

LIBER SECUNDUS

-22-

Link to concordances:  Standard Highlight

Link to concordances are always highlighted on mouse hover

-22-

 

Bonos omnes oportet inter se amicos esse, etsi sunt minus noti, et potestate ipsa, qua mores eorum sectaeque conveniunt, amici sunt habendi; paria quippe a similibus non abhorrent. Unde inter solos bonos fidem amicitiae esse constat. Sapientia amatorem boni adulescentem facit, sed eum qui probitate ingenii sit ad artes bonas promptior. Nec deformitas corporis talem abigere poterit adpetitum; nam cum ipsa anima conplacita est, homo totus adamatur; cum corpus expetitur, pars eius deterior est cordi. Iure igitur putandum est eum qui sit gnarus bonorum cupitorem quoque eiusmodi rerum esse; is enim solus bonis desideriis accenditur, qui bonum illud oculis animi videt; hunc esse sapientem. Stultus vero quoniam est ignarus, osor quoque nec amicus virtutum sit necesse est. Nec frustra hic talis amator est turpium voluptatum. Sapiens nullo modo merae voluptatis quidem alicuius gratia veniet ad agendum, nisi praesto fuerint honesta emolumenta virtutis. Hunc eundem cum eiusmodi voluntate oportet vitam vivere honestam et admirabilem plenamque laudis et gloriae neque harum modo rerum causa ceteris omnibus praeferri, verum etiam iucunditate et securitate solum et semper frui. Nec angetur carissimis orbatus adfectibus, vel quod ex se omnia sunt apta quae ad beatitudinem pergunt, vel quod decreto et lege rectae rationis interdicitur eiusmodi adflictatio et quod, si de tali se causa discruciet, illam aegritudinem vel propter eum qui est emortuus suscipiat, quasi in peiore sit parte, aut sua gratia, quod tali necessitudine doleat se privatum esse: sed neque obiti causa lamentationes suscipi oportet, si sciamus illum neque aliquid mali passum ac, si bonae fuerit voluntatis, etiam melioribus adgregatum, neque sui gratia, ut qui in se reponit omnia nec cuiusquam absentia virtutis esse indigens potest, cuius perpetuam possessionem sibi vindicat. Igitur sapiens non erit tristis.


Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (VA1) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2009. Content in this page is licensed under a Creative Commons License