Lucius Apuleius
De Platone et eius dogmate

LIBER SECUNDUS

-23-

Link to concordances:  Standard Highlight

Link to concordances are always highlighted on mouse hover

-23-

 

Sapientiae finis est, ut ad dei meritum sapiens provehatur hancque futuram eius operam, ut aemulatione vitae ad deorum actus accedat. Verum hoc ei poterit provenire, si virum perfecte iustum, pium, prudentem se praebeat. Unde non solum in perspectandi cognitione, verum etiam agendi opera sequi eum convenit, quae diis atque hominibus sint probata, quippe cum summus deorum cuncta haec non solum cogitationum ratione consideret, sed prima, media, ultima obeat conpertaque intime providae ordinationis universitate et constantia regat.Verum enimvero illum omnibus beatum videri, cui et bona suppetunt et,quemadmodum carere vitiis debeat, callet. Una quidem beatitudo est, cum ingenii nostra praesentia tutamur quae perficimus; alia, cum ad perfectionem vitae nihil deest atque ipsa sumus contemplatione contenti. Utrarumque autem felicitatum origo ex virtute manat. Et ad ornamentum quidem genialis locis (est virtutis) nullis extrinsecus eorum quae bona ducimus adminiculis indigemus. Ad usum autem vitae communis corporis cura et eorum quae extrinsecus veniunt praesidiis opus est; ita tamen ut haec eadem fiant virtute meliora eiusque suffragio beatitudinis commodis copulentur, sine qua haec in bonis minime sunt habenda. Nec frustra est quod sola virtus fortunatissimos potest facere, cum absque haec ex aliis prosperis non possit felicitas inveniri. Sapientem quippe pedisequum et imitatorem dei dicimus et sequi arbitramur deum; id est enim hepou theoi. Non solum oportet, dum vitam colit, digna dis gerere nec agere ea quae eorum maiestati displiceant, verum et tunc cum corpus relinquit, quod non faciet invito deo; nam etsi in eius manu est mortis facultas, quamvis sciat se terrenis relictis consecuturum esse meliora, non accerset sibi tamen eam, nisi necessario perpetiendum esse istud lex divina decreverit.Mortem eius etsi ante actae vitae ornamenta cohonestant, honestiorem tamen et rumoris secundi oportet esse. Cum securus de posteritatis suae vita ad inmortalitatem animam permittit ire, eam, quod pie vixerit, praecipit fortunatorum habituram loca, deorum choreis semideumque permixtam.

 


Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (VA1) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2009. Content in this page is licensed under a Creative Commons License