Lucius Apuleius
De Platone et eius dogmate

LIBER SECUNDUS

-25-

Link to concordances:  Standard Highlight

Link to concordances are always highlighted on mouse hover

-25-

 

Moribus et huiuscemodi cunctos cives inbuendos esse dicit, ut iis inquorum tutelam et Fidem res publica illa creditur auri atque argenti habendi cupido nulla sit, ne specie communi privatas opes adpetant, nec eiusmodi hospitia succedant, ut ceteris non reclusa sit ianua; cibos victumque ita sibi curent, ut acceptam mercedem ab his, quos protegunt, communibus epulis insumant. Matrimonia quoque non privatim maritanda esse, sed fieri communia despondente ipsa eiusmodi nuptias publice civitate, sapientibus magistratibus sorte quadam ei negotio praeditis idque praecipue curantibus, ne dispares sui vel inter se dissimiles copulentur. Hic adnectitur utilis necessariaque confusio, ut permixta nutrimenta puerorum ignotorum adhuc agnitionis parentibus adferant difficultatem, ut, dum suos liberos nesciunt, omnes quos viderint aetatis eius suos credant et veluti communium liberorum omnes omnium sint parentes. Ad hoc ipsorum conubiorum quaeritur tempestiva coniunctio, cuius futuram stabilem fidem credit, si cum harmonia musicae dierum consonent numeri. Et qui de nuptiis talibus erunt orti studiis congruentibus inbuentur et optimis disciplinis communi praeceptorum magisterio docebuntur, non virile secus modo, verum etiam feminarum, quas vult Plato omnibus artibus quae propriae virorum putantur coniungendas esse,bellicis et gymnicis et musicis; quippe utriusque cum natura una sit,eandem esse virtutem. Eiusmodi civitatem nullis extrinsecus latis legibus indigere; regi eam quippe prudentia et eiusmodi institutis ac moribus, quibus fundata ceteras leges non requirat. Et hanc quidem et figmentum aliquod veritatis exempli causa per se compositam vult esse rem publicam.


Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (VA1) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2009. Content in this page is licensed under a Creative Commons License