Lucius Apuleius
De Platone et eius dogmate

LIBER SECUNDUS

-28-

Link to concordances:  Standard Highlight

Link to concordances are always highlighted on mouse hover

-28-

 

Quattuor culpabilium civium genera esse: unum eorum qui sunt Honore praecipui, alterum paucorum penes quos rerum est potestas, tertium omnium, ultimum dominationis tyrannicae. Et primum quidem confit, cum prudentiores viri per magistratus seditiosos civitate pelluntur deferturque ad illos potestas qui sint manu tantummodo strevi, nec ii qui blandiore consilio agere res possint adipiscuntur imperii facultatem, sed qui turbidi violentique sunt. Paucorum vero status obtinentur, cum inopes criminosi multi simul paucorum divitum inpotentiae subiacentes dederint se atque permiserint omnemque regendi potestatem non mores boni sed opulentia fuerit consecuta. Popularis factio roboratur, cum inops multitudo viribus obtinuerit adversus divitum facultates lexque (e) iussu populi fuerit promulgata, ut ex aequo liceat omnibus honores capessere. Ad haec tyrannis illa, singulare dominationis caput, tunc oritur, cum is qui leges contumacia sua ruperit simili legum coniuratione adoptatus imperium invaserit, constituens deinceps uti omnis civium multitudo, desideriis eius et cupiditatibus parens, obsequium suum tali fine moderetur.


Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (VA1) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2009. Content in this page is licensed under a Creative Commons License