Lucius Apuleius
Apologia

-19-

Link to concordances:  Standard Highlight

Link to concordances are always highlighted on mouse hover

-19-

 

Tibi Claudius Maximus idoneus auditor videtur ad irridendam paupertatem, quod ipse uberem et prolixam rem familiarem sortitus est? erras, Aemiliane, et longe huius animi frustra es, si eum ex fortunae indulgentia, non ex philosophiae censura metiris, si virum tam austerae sectae tamque diutinae militiae non putas amiciorem esse cohercitae mediocritati quam delicatae opulentiae, fortunam velut tunicam magis concinnam quam longam probare; quippe etiam ea si non gestetur et trahatur, nihil minus quam lacinia praependens impedit et praecipitat. etenim [in] omnibus ad vitae munia utendis quicquid aptam moderationem supergreditur, oneri potius quam usui exuberat. igitur et inmodicae divitiae velut ingentia et enormia gubernacula facilius mergunt quam regunt, quod habent irritam copiam, noxiam nimietatem. quin ex ipsis opulentioribus eos potissimum video laudari, qui nullo strepitu, modico cultu, dissimulatis facultatibus agunt et divitias magnas administrant sine ostentatione, sine superbia, specie mediocritatis pauperum similes. quod si etiam ditibus ad argumentum modestiae quaeritur imago quaepiam et color paupertatis, cur eius pudeat tenuioris, qui eam non simulatam, sed vere fungimur?

 


Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (VA1) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2009. Content in this page is licensed under a Creative Commons License