Lucius Apuleius
Apologia

-25-

«»

Link to concordances:  Standard Highlight

Link to concordances are always highlighted on mouse hover

-25-

 

Nonne vos puditum est haec crimina tali viro audiente tam adseverate obiectare, frivola et inter se repugnantia simul promere et utraque tamen reprehendere? at non contraria accusastis? peram et baculum ob auctoritatem, carmina et speculum ob hilaritatem, unum servum ut deparci, tris libertos ut profusi, praeterea eloquentiam Graecam, patriam barbaram? quin igitur tandem expergiscimini ac vos cogitatis apud Claudium Maximum dicere, apud virum severum et totius provinciae negotiis occupatum? quin, inquam, vana haec convicia aufertis? quin ostenditis quod insimulavistis, scelera immania et inconcessa maleficia et artis nefandas? cur vestra oratio rebus flaccet, strepitu viget? Aggredior enim iam ad ipsum crimen magiae, quod ingenti tumultu ad invidiam mei accensum frustrata expectatione omnium per nescio quas anilis fabulas defraglavit. ecquandone vidisti, Maxime, flammam stipula exortam claro crepitu, largo fulgore, cito incremento, sed enim materia levi, caduco incendio, nullis reliquiis? em tibi illa accusatio iurgiis inita, verbis aucta, argumentis defecta, nullis post sententiam tuam reliquiis calumniae permansura. quae quidem omnis Aemiliano fuit in isto uno destinata, me magum esse, et ideo mihi libet quaerere ab eruditissimis eius advocatis, quid sit magus. Nam si, quod ego apud plurimos lego, Persarum lingua magus est qui nostra sacerdos, quod tandem est crimen, sacerdotem esse et rite nosse atque scire atque callere leges cerimoniarum, fas sacrorum, ius religionum, si quidem magia id est quod Plato interpretatur, cum commemorat, quibusnam disciplinis puerum regno adulescentem Persae imbuant -- verba ipsa divini viri memini, quae tu mecum, Maxime, recognosce:

Dis epta de genomenon etôn ton paida paralambanousin ous ekeinoi basileious paidagôgous onomazousin: eisin de ecseilegmenoi persôn oi aristoi docsantes en êlikia tettares, o te sophôtatos kai o dikaiotatos kai o sôphronestatos kai o andreiotatos. Ôn o men mageian te didaskei tên Zôroastrou tou ôromazou: esti de touto theôn therapeia: didaskei de kai ta basilica.

 


«»

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (VA1) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2009. Content in this page is licensed under a Creative Commons License