IntraText Table of Contents: Main - Work | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Videamus tamen, quae fuerint piscium genera tam necessaria ad habendum tamque rara ad repperiendum, ut merito statuto praemio quaererentur. tria omnino nominaverunt, unum falsi, duo mentiti; falsi, quod leporem marinum fuisse dixerunt qui alius omnino piscis fuit, quem mihi Themiscon servus noster medicinae non ignarus, ut ex ipso audisti, ultro attulit ad inspiciundum; nam quidem leporem nondum etiam invenit. sed profiteor me quaerere et cetera, non piscatoribus modo, verum etiam amicis meis negotio dato, quicumque minus cogniti generis piscis inciderit, ut eius mihi aut formam commemorent aut ipsum vivum, si id nequierint, vel mortuum ostendant. quam ob rem id faciam, mox docebo. mentiti autem sunt callidissimi accusatores mei, ut sibi videntur, cum me ad finem calumniae confinxerunt duas res marinas impudicis vocabulis quaesisse, quas Tannonius ille cum utriusque sexus genitalia intellegi vellet, sed eloqui propter infantiam causidicus summus nequiret, multum ac diu haesitato tandem virile marinum nescio qua circumlocutione male ac sordide nominavit, sed enim feminal nullo pacto repperiens munditer dicere ad mea scripta confugit et quodam libro meo legit: «interfeminium tegat et femoris obiectu et palmae velamento.»