Lucius Apuleius
Apologia

-34-

Link to concordances:  Standard Highlight

Link to concordances are always highlighted on mouse hover

-34-

 

Hic etiam pro sua gravitate vitio mihi vortebat, quod me nec sordidiora dicere honeste pigeret. at ego illi contra iustius exprobrarim, quod qui eloquentiae patrocinium vulgo profiteatur etiam honesta dictu sordide blateret ac saepe in rebus nequaquam difficilibus fringultiat vel omnino commutescat. cedo enim, si ego de Veneris statua nihil dixissem neque interfeminium nominassem, quibus tandem verbis accusasses crimen illud tam stultitiae quam linguae tuae congruens? an quicquam stultius quam ex nominum propinquitate vim similem rerum coniectam? et fortasse an peracute repperisse vobis videbamini, ut quaesisse me fingeretis ad illecebras magicas duo haec marina, veretillam et virginal; disce enim nomina rerum Latina, quae propterea varie nominavi, ut denuo instructus accuses. memento tamen tam ridiculum argumentum fore desiderata ad res venerias marina obscena, quam si dicas marinum pectinem comendo capillo quaesitum vel aucupandis volantibus piscem accipitrem aut venandis apris piscem apriculam aut eliciendis mortuis marina calvaria. respondeo igitur ad hunc vestrum locum non minus insulse quam absurde commentum, me hasce nugas marinas et quiscilias litoralis neque pretio neque gratis quaesisse.

 


Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (VA1) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2009. Content in this page is licensed under a Creative Commons License