Table of Contents: Main - Work | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Publius Terentius Afer
Heauton Timorumenos

IntraText CT - Text

Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

ACTUS I

 

Scaena I. Chermes-Menedemus

 

CH. Quamquam haec inter nos nuper notitia admodumst
(inde adeo quod agrum in proxumo hic mercatus es)
nec rei fere sane amplius quicquam fuit,
tamen vel virtus tua me vel vicinitas,
quod ego in propinqua parte amicitiae puto,
facit ut te audacter moneam et familiariter
quod mihi videre praeter aetatem tuam
facere et praeter quam res te adhortatur tua.
nam pro deum atque hominum fidem quid vis tibi aut
quid quaeris? annos sexaginta natus es
aut plus eo, ut conicio; agrum in his regionibus
meliorem neque preti maiori' nemo habet;
servos compluris: proinde quasi nemo siet,
ita attente tute illorum officia fungere.
numquam tam mane egredior neque tam vesperi
domum revortor quin te in fundo conspicer
fodere aut arare aut aliquid ferre denique.
nullum remitti' tempu' neque te respicis.
haec non voluptati tibi esse sati' certo scio. at
enim dices «quantum hic operi' fiat paenitet
quod in opere faciundo operae consumis tuae,
si sumas in illis exercendis, plus agas.
ME. Chreme, tantumne ab re tuast oti tibi
aliena ut cures ea quae nil ad te attinent?
CH. homo sum: humani nil a me alienum puto.
vel me monere hoc vel percontari puta:
rectumst ego ut faciam; non est te ut deterream.
ME. mihi sic est usu'; tibi ut opu' factost face.
CH. an quoiquamst usus homini se ut cruciet? ME. mihi.
CH. si quid laborist nollem. sed quid istuc malist?
quaeso, quid de te tantum meruisti? ME. eheu!
CH. ne lacruma atque istuc, quidquid est, fac me ut sciam:
ne retice, ne verere, crede inquam mihi:
aut consolando aut consilio aut re iuvero.
ME. scire hoc vis? CH. hac quidem causa qua dixi tibi.
ME. dicetur. CH. at istos rastros interea tamen
adpone, ne labora. ME. minime. CH. quam rem agis?
ME. sine me vocivom tempu' nequod dem mihi
labori'. CH. non sinam, inquam. ME. ah non aequom facis.
CH. hui tam gravis hos, quaeso? ME. sic meritumst meum.
CH. nunc loquere. ME. filium unicum adulescentulum
habeo. ah quid dixi habere me? immo habui, Chreme;
nunc habeam necne incertumst. CH. quid ita istuc? ME. scies.
est e Corintho hic advena anu' paupercula;
eius filiam ille amare coepit perdite,
prope iam ut pro uxore haberet: haec clam me omnia.
ubi rem rescivi, coepi non humanitus
neque ut animum decuit aegrotum adulescentuli
tractare, sed vi et via pervolgata patrum.
cotidie accusabam: «hem tibine haec diutius
licere speras facere me vivo patre,
amicam ut habeas prope iam in uxoris loco?
erras, si id credis, et me ignoras, Clinia.
ego te meum esse dici tantisper volo
dum quod te dignumst facies; sed si id non facis,
ego quod me in te sit facere dignum invenero.
nulla adeo ex re istuc fit nisi ex nimio otio.
ego istuc aetati' non amori operam dabam,
sed in Asiam hinc abii propter pauperiem atque ibi
simul rem et gloriam armis belli repperi
postremo adeo res rediit: adulescentulus
saepe eadem et graviter audiendo victus est;
putavit me et aetate et benevolentia
plus scire et providere quam se ipsum sibi:
in Asiam ad regem militatum abiit, Chreme.
CH. quid ais? ME. clam me profectu' mensis tris abest.
CH. ambo accusandi; etsi illud inceptum tamen
animist pudenti' signum et non instrenui.
ME. ubi comperi ex is qui <ei> fuere conscii,
domum revortor maestus atque animo fere
perturbato atque incerto prae aegritudine.
adsido: adcurrunt servi, soccos detrahunt;
video alios festinare, lectos sternere,
cenam adparare: pro se quisque sedulo
faciebant quo illam mihi lenirent miseriam.
ubi video, haec coepi cogitare «hem tot mea
solius solliciti sunt causa ut me unum expleant?
ancillae tot me vestient? sumptus domi
tantos ego solu' faciam? sed gnatum unicum,
quem pariter uti his decuit aut etiam amplius,
quod illa aetas magis ad haec utenda idoneast,
eum ego hinc eieci miserum iniustitia mea!
malo quidem me dignum quovis deputem,
si id faciam. nam usque dum ille vitam illam colet
inopem carens patria ob meas iniurias,
interea usque illi de me supplicium dabo
laborans parcens quaerens, illi serviens
ita facio prorsu': nil relinquo in aedibus
nec vas nec vestimentum: conrasi omnia.
ancillas servos, nisi eos qui opere rustico
faciundo facile sumptum exsercirent suom,
omnis produxi ac vendidi. inscripsi ilico
aedis mercede. quasi talenta ad quindecim
coegi: agrum hunc mercatu' sum: hic me exerceo.
decrevi tantisper me minus iniuriae,
Chreme, meo gnato facere dum fiam miser;
nec fas esse ulla me voluptate hic frui,
nisi ubi ille huc salvo' redierit meu' particeps.
CH. ingenio te esse in liberos leni puto,
et illum obsequentem siqui' recte aut commode
tractaret. verum nec tu illum sati' noveras
nec te ille; hoc qui fit? ubi non vere vivitur.
tu illum numquam ostendisti quanti penderes
nec tibi illest credere ausu' quae est aequom patri.
quod si esset factum, haec numquam evenissent tibi.
ME. ita res est, fateor: peccatum a me maxumest.
CH. Menedeme, at porro recte spero et illum tibi
salvom adfuturum esse hic confido propediem.
ME. utinam ita di faxint! CH. facient. nunc si commodumst,
Dionysia hic sunt hodie: apud me sis volo.
ME. non possum. CH. quor non? quaeso tandem aliquantulum
tibi parce: idem absens facere te hoc volt filius.
ME. non convenit, qui illum ad laborem inpepulerim,
nunc me ipsum fugere. CH. sicine est sententia?
ME. sic. CH. bene vale. ME. et tu.-- CH. lacrumas excussit mihi
miseretque me eiu'. sed ut diei tempus est,
<tempust> monere me hunc vicinum Phaniam
ad cenam ut veniat: ibo, visam si domist.--

<Saltatio convivarum>

nil opu' fuit monitore: iamdudum domi
praesto apud me esse aiunt. egomet convivas moror.
ibo adeo hinc intro. sed quid crepuerunt fores
hinc a me? quinam egreditur? huc concessero.




Previous - Next

Table of Contents: Main - Work | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

IntraText® (V89) Copyright 1996-2007 Èulogos SpA