|
Haec sequentia
D. Philippus Melanthon hora nona ante prandium, cum convenissemus ad
auscultationem epistolae Pauli ad Romanos, publice recitavit, commemorans, se
hoc ex consilio aliorum dominorum facere, eam ob causam, ut nos admoniti de rei
veritate, - quia scirent multas fabellas hinc inde de morte Lutheri vagaturas
esse - figmenta illa sparsa non amplecteremur.
Optimi
adolescentes!
Scitis nos
suscepisse enarrare grammaticam explicationem epistolae ad Romanos, in qua
continetur vera doctrina de filio Dei, quam Deus singulari beneficio hoc
tempore nobis per reverendum patrem et praeceptorem nostrum amantissimum,
doctorem Martinum Lutherum patefecit.
Verum hodierno
die tam tristia huc sunt scripta, quae ita auxerunt dolorem meum, ut nesciam,
an possim posthac in hisce scholasticalibus pergere. haec autem consilio
aliorum dominorum ideo volo vobis commemorare, ut sciatis, quo modo res vere se
habeat, ne vel ipsi falsa de hoc casu spargatis, neve aliis fabellis hinc inde
- ut solet fieri - sparsis fidem habeatis.
Die Mercurii,
qui fuit XVII. Februarii, dominus doctor paulo ante coenam coepit laborare
morbo usitato, nempe oppressione humorum in orificio ventriculi, - quo memini
hic quoque eum aliquoties laborare -. hic morbus post cenam recurrit, quo cum
conflictaretur, petivit secessum in cubiculum proximum, atque ibi duas prope
horas decubuit, donec dolores crescerent. et cum doctor Ionas in eodem cubiculo
una dormiret, dominus D. Martinus eum vocavit et excitavit, iussitque, ut
surgeret et curaret, ut paedagogus liberorum Ambrosius calefaceret conclave; in
quod cum ingressus esset, mox eo venit illustris comes Albertus de Mansfeld una
cum coniuge et multi alii, quorum nomina hisce litteris propter festinationem
non sunt expressa. tandem, ubi finem vitae adesse sensit, ante horam quartam
sequentis .XVIII. Februarii, commendavit sese Deo hac precatione:
«Mein
himlischer vater! Ewiger barmherziger Gott! Du hast mir deinen lieben sohn,
unsern herrn Jhesum Christum offenbart; den hab ich gelert, den hab ich
bekannt, den liebe ich und den ere ich für meinen lieben heiland und erlöser,
welchen die gottlosen verfolgen, schenden und schelten. Nimm meine seele zu
dir!»
In dem reth er
die drey mal:
«in manus tuas
commendo spiritum meum. redemisti me, Deus veritatis. Also hat Gott die Welt geliebt» etc.
His precibus
aliquoties ingeminatis a Deo in aeternam scholam et in aeterna gaudia evocatus
est, in qua fruitur consuetudine patris, filii, spiritus sancti, omnium
prophetarum et apostolorum.
Ah, obiit
auriga et currus Israel, qui rexit ecclesiam in hac ultima senecta mundi! neque
enim humana sagacitate deprehensa est doctrina de remissione peccatorum et de
fiducia filii Dei, sed a Deo per hunc virum patefacta, quem etiam a Deo
excitatum vidimus fuisse.
Amemus igitur
huius viri memoriam et genus doctrinae ab ipso traditum et simus modestiores,
et consideremus ingentes calamitates et mutationes magnas, quae hunc casum sunt
secuturae.
Te, fili Dei,
crucifixe pro nobis et resuscitate Emmanuel, oro, ut ecclesiam tuam regas,
serves et defendas!
Amen!
|