Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Ioannes Secundus
Basia

IntraText CT - Text

  • -13-
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

-13-

 

Languidus e dulci certamine, vita, iacebam
exanimis, fusa per tua colla manu.
omnis in arenti consumptus spiritus ore
flamine non poterat cor recreare novo.
iam Styx ante oculos, et regna carentia sole,
luridaque annosi cymba Charontis erat:
cum tu suaviolum educens pulmonis ab imo
afflasti siccis irriguum labiis:
suaviolum Stygia quod me de valle reduxit,
et iussit vacua currere nave senem.
erravi, vacua non remigat ille carina,
flebilis ad manes iam natat umbra mea.
pars animae, mea vita, tuae hoc in corpore vivit,
et dilapsuros sustinet articulos;
quae tamen impatiens in pristina iura reverti
saepe per arcanas nititur aegra vias.
ac, nisi dilecta per te foveatur ab aura,
iam collabentes deserit articulos.
ergo age, labra meis innecte tenacia labris,
assidueque duos spiritus unus alat;
donec, inexpleti post taedia sera furoris,
unica de gemino corpore vita fluet.

 




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by Èulogos SpA - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License