Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Anonymous
Carmen in victoriam Pisanorum

IntraText CT - Text

  • Textus

Click here to hide the links to concordance

Textus

 

1. Inclitorum Pisanorum scripturus istoriam,
antiquorum Romanorum renovo memoriam:
nam extendit modo Pisa laudem admirabilem,
quam recepit olim Roma vincendo Cartaginem.

2. Manum primo Redemptoris collaudo fortissimam,
qua destruxit gens Pisana gentem impiissimam.
Fit hoc totum Gedeonis simile miraculo,
quod perfecit sub unius Deus noctis spatio.

3. Hic cum tubis et lanternis processit ad prelium,
nil armorum vel scutorum protendit in medium:
sola virtus Creatoris pugnat terribiliter,
inter se Madianitis cesis mirabiliter.

4. Sunt et [hi] Madianite signati ex nomine:
hos in malo nam Madia nutriebat omine,
sita pulchro loco maris, civitas hec impia,
que captivos constringebat plus centena milia.

5. Hic Timinus presidebat, Saracenus impius,
similatus Antichristo, draco crudelissimus,
habens portum iuxta urbem factum artificio,
circumseptum muris magnis et plenum navigio.

6. Hic tenebat duas urbes opibus ditissimas
et Saracenorum multas gentes robustissimas,
stultus et superbus nimis, elatus in gloria,
qua de causa Pisanorum fit clara victoria.

7. Hic cum suis Saracenis devastabat Galliam,
captivabat omnes gentes que tenent Ispaniam
et in tota ripa maris turbabat Italiam,
predabatur Romaniam usque Alexandriam.

8. Non est locus toto mundo neque maris insula,
quam Timini non turbaret orrenda perfidia:
Rodus, Ciprus, Creta [simul], simul et Sardinia
vexabantur, et cum illis nobilis Sicilia.

9. Hinc captivi Redemptorem clamabant altissime
et per orbem universum flebant amarissime:
reclamabant ad Pisanos planctu miserabili,
concitabant Genuenses fletu lacrimabili.

10. Hoc permotus terremotu hic uterque populus
iniecerunt manus suas ad hoc opus protinus
et componunt mille naves solis tribus mensibus,
quibus bene preparatus stolus lucet inclitus.

11. Convenerunt Genuenses virtute mirabili
et adiungunt se Pisanis amore amabili.
Non curant de vita mundi nec de suis filiis,
pro amore Redemptoris se donant periculis.

12. His accessit Roma potens potenti auxilio,
suscitata pro Timini infami martirio:
renovatur hinc in illa antiqua memoria,
quam illustris Scipionis olim dat victoria.

13. Et refulsit inter istos cum parte exercitus
Pantaleo Malfitanus, inter Grecos hypatus,
cuius fortis et astuti potenti astutia
est confusa maledicti Timini versutia.

14. Hos conduxit Iesus Christus, quem negabat Africa,
et constrinxit omnes ventos preter solum Iapiga.
Cherubin emittit illum, cum aperit ostia,
qui custodit paradisum discreta custodia.

15. Pervenerunt navigando quandam maris insulam,
quam Pantalaream dicunt, cum arce fortissima.
Huius incole palumbos emittunt cum litteris,
qui renuntient Timino de viris fortissimis.

16. Hic est castrum ex natura et arte mirabile,
nulli umquam in hoc mundo castro comparabile.
Duo milia virorum hoc tenebant oppidum,
qui nec Deum verebantur nec virtutem hominum.

17. Accesserunt huc econtra mirandi artifices
et de lignis nimis altis facte sunt turricule.
Destruxerunt, occiderunt, sicut Deus voluit,
et fecerunt quod a mundo nunquam credi potuit.

18. Sex, ut puto, soli viri, qui ex his evaserant,
alios mandant palumbos, qui factum edisserant.
Quo audito, rex Timinus desperat de viribus
et hoc factum perturbatus tractat cum principibus.

19. Inter hec regalis stolus discedit et navigat,
et iam videt illas urbes quas Timinus habitat.
Mare, terra, muri pleni paganis teterrimis,
quos conduxerat superbus ab extremis terminis.

20. Hic incepit adulando demulcere populum
et captivos promittendo protrahebat otium.
Sed hoc sprevit Benedictus astutus [episcopus],
Dei nutu luminatus luce Sancti Spiritus.

21. Vocat Petrum et Sismundum, principales consules,
[et] Lambertum et Glandulfum, cives claros nobiles;
revelat quod hoc Timinus facit ex insidia,
hoc totum ex tradimento et mira perfidia.

22. Hinc conscendunt parvas naves, tracti ad concilium:
decreverunt solam pugnam, parati ad prelium,
ut hoc solum iudicaret divinum iudicium
........................( DEEST)...........................

23. Hoc fuit antiquum festum Sancti Sisti nobile,
quo sunt semper Pisanorum de celo victorie.
In hoc Benedictus presul populum alloquitur,
et, silentio indicto, murmur omne moritur:

24. Preparate vos ad pugnam, milites fortissimi,
et pro Christo omnes mundi vos obliviscimini.
Maris iter restat longum, non potestis fugere,
terram tenent quos debetis vos hostes confundere.

25. Non expavescatis, [queso], de eorum numero:
nam sunt turpiter defuncti timentes in heremo;
neque vos conturbent domus altis edificiis:
Hierico namque prostrata cum muris altissimis.

26. Inimici sunt Factoris, qui creavit omnia,
et captivant Christianos pro inani gloria.
Mementote vos Golie, gigantis eximii,
quem prostravit unus lapis David, parvi pueri.

27. Machabeus ille clarus, confidens in Domino,
non expavit ad occursum plurimorum hominum,
nec confidens in virtute cuiusquam fortissimi,
sed in maiestate sola Dei potentissimi.

28. Vos videtis Pharaonis fastum et superbiam,
qui contempnit Deum celi regnantem in secula,
Dei populum affligit et tenet in carcere.
Vos coniuro propter Deum, iam nolite parcere.

29. His incitamentis claris [et] multis similibus
inardescunt omnes corde, irritantur viribus;
offerunt corde devoto Deo penitentiam
et communicant vicissim Christi eucharistiam.

30. Universi Creatorem laudant unanimiter,
habent vitam atque mortem utrumque similiter.
Invocabant nomen tuum, Iesu bone, celitus,
ut turbares paganorum duplices exercitus.

31. Iam armati petunt terram cum parvis naviculis
et temptabant maris fundum cum astis longissimis,
sed emergunt ut leones, postquam terram sentiunt,
aquilis velociores super hostes irruunt.

32. Et excelsi Agareni invocant Machumata,
qui conturbat orbem terre de sua perfidia:
inimicus Trinitatis atque sancte fidei,
negat Iesum Nazarenum Verbum Dei fieri.

33. Sed fit clamor Pisanorum altus et nobilior:
nam intonuit de celo sonus terribilior.
Michael cecinit tuba ad horum presidium,
sicut fecit pro dracone cum commisit prelium.

34. Altera ex parte Petrus cum cruce et gladio
Genuenses et Pisanos confortabat animo,
et conduxerat huc princeps cetum apostolicum:
nam videbat signum sui in scarsellis positum.

35. Et econtra Agareni concurrunt similiter,
telis, spatis et sagittis hos petunt hostiliter.
Fit hic pugna dura nimis, sed in parvo tempore:
nam ceperunt Agareni statim terga vertere.

36. Misit namque Deus celi angelum fortissimum,
qui Senacherib percussit in nocte exercitum.
Quod cum vident hi qui stabant intra muros fieri,
obserarunt portas illis qui fugebant miseri.

37. Occiduntur et truncantur omnes quasi pecudes,
non est illis fortitudo qua possint resistere.
Perimuntur in momento paganorum milia,
antequam intrarent portas et tenerent menia.

38. Postquam desuper et subter intrarunt fortissime,
pervagantur totam urbem absque ulla requie.
Occiduntur mulieres virgines et vidue
et infantes alliduntur, ut non possint vivere.

39. Non est domus neque via in tota Sibilia,
que non esset rubicunda et sanie livida:
tot Saracenorum erant cadavera misera,
que exalant iam fetorem per centena milia.

40. Urbs est una desolata, festinant ad aliam
et contendunt transilire ad alta palatia,
ubi stabat rex Timinus, satis miserabilis,
qui despiciebat Deum, ut insuperabilis.

41. Iussit portas aperire et leones solvere,
ut turbarent Christianos pugnantes improvide,
sed conversi sunt leones ad honorem glorie:
nam vorarunt Saracenos in laude victorie.

42. Hic evenit tibi, Pisa, magnum infortunium:
nam hic perdis capud urbis et coronam iuvenum.
Cadit Ugo vicecomes, omnium pulcherrimus.
Dolor magnus Pisanorum et planctus miserrimus!

43. Nam, cum omnes Saraceni erupissent subito,
sustinet hic mille viros cum asta et clippeo.
Cum nescit cessare loco et recusat fugere,
mille cesis Saracenis, cadit ante iuvenes.

44. Hic inponunt illum scuto et ad naves deferunt.
Plangunt omnes super illum, quasi unigenitum:
O decus et dolor magnus Pisanorum omnium!
O confusio triumphi et magnum incommodum!

45. O dux noster atque princeps cum corde fortissimo!
Similatus es Grecorum regi nobilissimo,
qui sic fecit, ut audivit responsum Apollinis:
nam ut sui triumpharent sponte mortem subiit.

46. Sic infernus spoliatur et Sathan destruitur,
cum Iesus, redemptor mundi, sponte sua moritur,
pro cuius amore, care, et cuius servicio
martyr pulcher rutilabis venturo iudicio.

47. Non iacebis tu sepultus hac in terra pessima
ne te tractent Saraceni, qui sunt quai bestia.
Pisa nobilis te ponet in sepulcrum patrium,
te Italia plorabit, legens epitaphium.

48. Erimus in domo tua fideles et placidi
et vivemus apud tuos tutores et baiuli.
Nullus umquam contra tuos levabit audaciam,
quia tu, care, pro Pisa posuisti animam”.

49. Non est mora, corpus findunt et eiectant viscera,
balsamum infundunt multum et cuncta aromata
et componunt quadam capsa de ligno composito,
ut mater et coniux eum videant quoquo modo.

50. Hinc exarsit ira tanta his et Genuensibus,
quod non homo neque murus neque quicquam penitus
valet horum sustinere furores et fremitus:
unde fit Saracenorum maximus interitus.

51. Sic irrumpunt omnes portas et Madiam penetrant
et accurrunt illuc prope quo stat fera pessima,
que turbabat omnes gentes de sua perfidia:
modo latet circumclusa in muris altissima.

52. Alii petunt meschitam pretiosam scemate,
mille truncant sacerdotes qui erant Machumate,
qui fuit heresiarcha potentior Arrio,
cuius error iam permansit longo mundi spatio.

53. Alii confundunt portum factum mirabiliter,
darsanas et omnes turres perfringunt similiter,
mille naves traunt inde que cremantur litore,
quarum incendium Troie fuit vere simile.

54. Alii irrumpunt castrum atque turres diruunt,
equos regios et mulas omnes interficiunt,
aurea vexilla mille traunt et argentea,
que in Pisa gloriosa sunt triumphi premia.

55. Concurrentes pervenerunt ad illud palatium,
mille passuum, ut credo, quod tenebat spatium;
quinquaginta cubitorum murus latitudine,
erat idem quater tanta murus altitudine.

56. Super hunc procere turres, ad nubes altissime,
ubi vix mortalis homo iam possit aspicere;
scale facte circumflexe, faciles contendere,
ubi nullus neque valet neque scit ascendere.

57. Multitudo paganorum hoc tenebant cassarum
(nam cassandi sic appellant hoc tale palatium),
quod Pisani circumfusi contendunt destruere,
sed lassati iam non audent hoc tale confundere.

58. Et iam isti fatigati pausabant in requie,
ipse rex misellus nimis pacem ceplt petere.
Donat auri et argenti infinitum pretium,
ditat populum Pisanum atque Genuensium.

59. Iuravit per Deum celi, suas legens litteras:
iam ammodo Christianis non ponet insidias
et non tollet tulineum his utrisque populis,
serviturus in eternum eis quasi dominis.

60. Terram iurat Sancti Petri esse sine dubio,
et ab eo tenet eam iam absque conludio,
unde semper mittet Romam tributa et premia;
auri puri et argenti nunc mandat insignia.

61. Et cum starent ad videndam donorum potentiam,
ecce gentes Arrabites intrarunt Sibiliam,
leves multum supra modum cum discurrunt pedites,
Euro vento leviores cum bellantur equites.

62. Docti retro et sueti fugendo respicere,
valent melius in fuga hostes interficere,
leves super omnes gentes, in giro volubiles,
macris equis insidentes, corporibus ductiles.

63. Et istorum tam valentum iam centena milia
urbs relicta a Pisanis tenebat Sibilia.
Ripa maris insistentes et implentes litora,
turbant reliquos Pisanos, servantes navilia.

64. Quod cum audiunt quistabant in Madia nobiles,
plus quam leopardi currunt, ordinati, mobiles.
Ipse rex Timinus spectat altis edificiis,
letaturus utriusque populi periculis.

65. Sed nec armis nec virtute confiderunt Arabes,
fuga nimium veloci fugientes agiles;
nam quicumque remanserunt depugnantes navibus
Pisanorum figit telum et detruncat gladius.

66. Sic Madia superata, recepta Sibilia,
iam Pisani gloriosi intrarunt navilia,
destruxerunt pretiosa passim edificia,
cuncta simul reportantes cum parvis eximia.

67. Captivorum persolverunt plus ad centum milia,
quos recepit Romania iam ex longo misera.
Saracenos et captivos ducunt sine numero,
quod est totum tuum donum, Iesu, sine dubio.

68. Ecce iterum Ebrei Egyptum expoliant
et confuso Pharaone iterum coniubilant.
Transeunt in mari magno, ut terra siccissima,
Moyses educit aquas de petra durissima.

69. Nam, ut veniunt ad Curras, quasdam maris insulas,
ubi nullus vidit aquas ad potandum limpidas,
fit hoc visu et auditu nimis admirabile:
terra parum circumfossa, potant aquas largiter.

70. Sunt reversi gloriosi virtute mirabili
et quo durat iste mundus honore laudabili.
Sancto Sisto consecrarunt perpulchram ecclesiam
et per orbem universum sanctis mandant premia.

71. Sed tibi, Regina celi, stella maris inclita,
donant cuncta pretiosa et cuncta eximia,
unde tua in eternum splendebit ecclesia,
auro, gemmis, margaritis et pallis splendida.

72. Clericis qui remanserunt pro tuo servitio
donaverunt partes du[as], communi consilio
Sic volebas tu, Regina, sic rogasti Filium,
cuius illis prebuisti in cunctis auxilium.

73. Sit laus tibi, trine Deus, unus et altissime,
super omnes gloriose, in cunctis fortissime,
qui timeri et amari debes super omnia,
cuius manet sine fine sempiterna gloria.

 

Amen

Anno Domini millesimo octuagesimo octavo





Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by Èulogos SpA - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License