Congregatio nostra sit in
nomine Domini a quo est omne datum optimum et omne donum perfectum descendens a
patre luminum, apud quem non est trasmutatio nec vicissitudinis obumbratio.
Licet a Sapiente dictum sit «Inter sapientes non audeas loqui» tamen non
confisus de mea scientia, sed de Christi misericordia qui dixit: vos non estis
qui loquimini, sed Spiritus Patris mei qui loquitur in vobis, confisus etiam de
vestra benigna audientia loquar inter vos sapientes verba. Domini dicentis «vos
estis sal terrae, quod si sal evanuerit in quo salietur? ad nihilum valet ultra
nisi ei iciatur foras et conculcetur ab hominibus».
Quamvis
verba ista dicta sint Apostolis per Dominum Nostrum Jesum Christum, tamen et
vobis sapientibus per quandam similitudinem verba praedicta: vos estis sal
terrae, dici possunt, quia sicut per Apostolos Christiani reducti sunt ad
saporem fidei et dulcedinem eternae vitae, ita et per vos vestramque sapientiam
reduci debent omnes actus hominum ad vos confluentium causa consilii vel
adjutorii, ad saporem rationis et salsedinem justitiae, ac dulcedinem
praeceptorum juris. Scire namque, fratres, debetis quod Sacerdotes nostri
quando nos Christianos fecerunt, in ore cujuslibet nostrum salem apposuerunt
dicentes i-- «Accipe sal sapientiae ut tibi proficiat ad vitam eternam». Salem
sapientiae in ore habere debemus secundum beatum Paulum qui ait in Epistola ad
Colossenses: sermo vester semper in grano sale sit conditus, ut sciatis quomodo
oporteat vos unicuique respondere.
Quare
videndum est, quid sit initium sapientiae, quid sit sapientia, quae sint
sapientiae commoda.
Etenim
initium Sapientiae est timor Domini ut propheta dixit. Nam qui timet Deum,
omnia timet eum. Qui vero non timet Deum timet omnia, ut quidam philosophus
dixit; et alius dixit: timor Domini sit negotiatio tua et veniet tibi aurum
sine labore. Sapientia vero est perfectum bonum mentis humanae ac divinarum et
humanarum rerum scientia, ut dixit Seneca. Sapientiae vero commoda sunt
infinita, nam ut dixit Salomon in Proverbiis: melior est Sapientia cunctis
speciosis opibus, et omne desiderabile ei non poterit comparari. Et iterum: dic
Sapientiae soror mea es: et prudentiam voca amicam tuam. Et iterum: posside
sapientiam quia auro melior est argento. Et
Jesus Sirach dixit: vinum et musica letificant cor, et super utraque dilectio
sapientiae. Et pro certo est sciendum, sapientiam esse talis virtutis quod sine studio
sapientiae nemo beate vivere possit et sine sapientia animi aeger dicatur ut
Seneca in Epistolis dixit. Sapientia enim animum firmat et fabricat, vitam
disponit, regit actiones, agenda et omittenda demonstrat haec nos debet tueri;
Sapientia docebit ut Deum sequaris feras causas discutit haec exigit ut ad
legem suam quisque vivat nec a rationem vitae dissentiat.
Haec
ita hominem sapientem facit ut a quodam philosopho dicitur: Sapiens fert arma
contra omnes dum cogitat. Dicitur enim sapientia est scientia sapore virtutum
condita. Ad hoc ergo, ut habeamus scientiam sapore virtutum condita videamus
quid sit scientia, quid sit virtus et quibus modis sapore virtutum condiatur.
Scientia
est nobilis possessio quae distributa multipliciter suscipit incrementum et
avarum dedignatur possessorem, et nisi publicetur cito elabitur et evanescit.
Publicari ergo debet et disputari scientia, ut augmentetur et incrementum
recipiatur. Quare Seneca dicit i-- de formula honeste vitae i-- Nullius
inprudentiam despicias; rari sermonis ipse, sed loquentium patiens, severus ac
serus, ilaris non aspernans; sapientiae cupidus et docilis, quae scieris sine
arrogantia postulanti impartiens, quae nescieris sine occultatione ignorantiae
tibi benigne postula impertiri.
Virtus
autem secundum Augustinum est habitus mentis bene constitutae secundum humanam
naturam consentaneam rationi. Conditur vero scientia sapore virtutum et ad
sapientiam reducitur, ut per eam reducatur actus hominum ad saporem rationis et
salsedinem justitiae et juris praeceptorum dulcedinem duobus modis, videlicet
locutione septemplici et etiam virtutis exercitio triplici.
Namque
in primis, cum homines ad nos confluunt causa consilii vel ausilii habendi,
curare debemus ut vereri et diligere videamus. Postea vero debemus eos alloqui
bene et bona eis dicere, ut eos trahantur ad nostram amicitiam, nam ut ait
Salomon: principium amicitiae est bene loqui. Male dicere est exordium
inimicitiarum.
Secunda
vero allocutione debemus loqui dulciter et dulcia verba proferre. Nam ut idem
ait: Verbum dulce multiplicat amicos, et mitigat inimicos, inde etiam dici
consuevit: silva tenet leporem sapientis lingua leporem. I- Et Panphilus dixit: Excitat et nutrit facundia
dulcis amorem.
Tertia vero allocutione
debemus loqui molliter et molles responsiones habere, nam ut idem ait: mollis
responsio frangit iram, sermo quoque durus excitat furorem.
Quarta vero allocutione
debemus loqui pulchre et honeste et pulchra verba proferre, turpibus penitus
ommissis, nam dixit Beatus Paulus: Turpia colloquia bonos mores corrumpunt. Et
Seneca de formula honestae vitae dixit: a verbis quoque turpibus abstineto,
quia licentia eorum imprudentiam nutrit. Et Salomon dixit: homo assuetis in
verbis improperii non erudietur cunctis diebus vitae suae i-- Et Socrates
dicit: quae facere turpe est, ea nec dicere honestum puto.
Quinta vero allocutione
debemus loqui composite et verba composita et ornata dicere; nam ut ait
Salomon: Favus mellis verba composita dulcedo animae et sanitas est ossium; et
Cassiodorus dixit: loqui hominibus communiter datum est, solus ornatus est qui
discernit indoctos.
Sexta
vero allocutione debemus loqui scienter, ut ea quae proferimus certa et cognita
sint i-- Unde quidem sapiens cum interrogatus esset ab alioquomodo posset
optime dicere, respondit: si tantummodo dixeris quod bene scieris; non enim
dicere debemus verba obscura vel ambigua vel sophistica. Nam nihil interest
neget quis vel taceat an obscure respondeat quantum adhoc ut incertum dimittat
interrogantem, ut lex dicit. Unde etiam quidam philosophus dicit: Sanctius est
esse quam quod nemo intelligat dicere. Et Jesus Sirach dicit: «qui sophistice
loquitur odibilis est, in omni re defraudabitur; non enim illi est a Domino
data gratia».
Septima
autem allocutione debemus loqui sapienter, sine dolo, fraude et malitia, bona
mente et intentione et sine alterius lesione; et ita septemplici locutione tali
conditur scientia virtutum sapore.
Conditur etiam ut praedixi
triplici virtutis exercitio.
Nam ut ait Tullius: Omnis
virtus in rebus utitur. Quarum prima in prospiendo est quid in unaquaque re verum
sincerumque sit, quid consentaneum quid consequens, ex quibus quaeque gignantur
quae cujusque rei causa sit.
Alia
est cohibere motus animi turbatos et appetitiones obedientes efficere rationi.
Tertia
est rebus quas acquirimus uti moderate atque scienter. De quibus singulis
despiciamus. In primo igitur virtutis exercitio, quando homines ad nos veniunt
causa consilii vel auxilii perspiciendum est quid verum sit, quia veritas post
Deum colenda est, quae sola Deo homines primos facit, cum ipse Deus veritas
sit, ipso testante: Ego sum via veritas et vita: Quod autem adjecit Tullius,
sincerumque: haec ideo dixit quia sincera et pura veritas spectanda est
mendacio penitus fugato. Quare dixit
Cassiodorus: Bonum est, verum si in eo nihil misceatur adversum. Et Dominus
dixit: Diabolus est mendax et pater ejus. Et Salomon dixit: potius est
diligendus fur quam assiduus in mendacio. Super eo vero quod adjecit
consentaneum. Statim in negotio nobis proposito inspicere debemus utrum
negotium illud sit consentaneum rationi an non. Similiter inspiciendum est qui
contradicant huic negotio et qui consentiant ad hoc ut cognoscamus utrum
negotium perduci possit ad effectum an non. Quid autem consequens ideo
adjecit, quia quaedam in principio videntur bona ex quibus multa mala
sequuntur. In omnibus enim bonis duplicia mala invenies, ut Sapiens dixit.
Quare inspicienda sunt, ex quibus quaeque gignantur et quae cuique rei causa
sit. Quare dixit Seneca, de formula honestae vitae, cuique rei causam requirere
et cum initia invenies exitus cogitabis. Inde Pamphilus dixit:
Principium
finemque simul prudentia spectat Rerum finis habet crimen et omne Verbi
principium finem circumspice verbi Ut melius possit praemeditata loqui.
In
secundo vero virtutis exercitio cohibere debemus motus animi turbatos et
appetitiones obedientes efficere rationi; quod fieri debet dupliciter,
videlicet ut cohibeamus motus turbatos animi loquentis nobis. Nam in negotio
nobis proposito statim recurrere debemus ad Deum et ad conscientiam nostram, et
ad modum galli qui cum cantat cum alis ter se percutit. Sed si motus nostri
animi in aliquo sint turbati vel odio vel precibus vel timore vel invidia vel
aliquo denique excessu praedicto, a nostro animo penitus repellere debemus,
Deum et conscientiam prae oculis habentes. Similiter simotus animi loquentis
nobiscum turbati sint aliqua ex praedictis causis, alia qui vult, ut ei
praestemus consilium vel auxilium in mala causa, vel indicemus etiam malitias
vel collusiones vel faciamus aut dicamus aliquid quod ledat pietatem vel
aextimationem aut reverentiam nostram vel suam, vel etiam aliquid quod sit
contra bonos mores, statim, Deum prae oculis habentes, aperta fronte debemus
animi ejus motus perturbatos proposse cohibere eique benigne dicere: amice non
potes hoc fieri, qua facta quae pietatem nostram ledunt, vel aestimationem vel
verecundiam, et, ut generaliter dicam, quae contra bonos mores fiunt, nec nos
posse facere credendum est. Nam id fieri demum dicitur quod commode fieri
potest, ut leges nostrae clamant. Et si forte amicus vel vicinus vel aliquis
potens vel notus institerit ut praedicta faciamus, viriliter debemus resistere,
nec debemus pati ad malitiam nos trahi, sed ad modum calamitae quae trahit ad
se ferrum, eum vel illos ad nostrum bonum propositum trahere debemus, sequendo
preceptum Beati Pauli dicentis: «Noli vici a malo sed vice in bono malum» et
imitando consilium Salomonis qui ait: noli esse humilis in sapientia tua ne
humiliatus in stultitia se ducaris. Nam secundum regulam amoris: non est
excusatio peccati si amici causa peccaveris, amici enim crimina si feras facias
tua, plus etiam dicit: quia bis peccat qui peccato obsequium accomodat, et
crimen sibi parat qui nocentem adjuvat, nec timeamus potentes nec illis
inhereamus. Nam ut Seneca dixit: si in amicitiam et clientelam potentissimi
hominis deveneris, aut amicitia aut fides perdenda est. Quare Salomon ait:
advocatus a potentiore discede ex hoc enim magis te advocabit, non tamen longe
sis ab eo ne in oblivione tradas.
Nunc
accedendum ad tertium virtutis exercitium ut Tullius ait. Tertia est rebus quas
aquirimus uti moderate atque scienter. In quo notare debemus quod illos qui ad
nostrum consilium vel auxilium veniunt semper nos acquirere debemus ut ab eis
lucrari et eorum amicitia et lucro uti moderate at quescienter secundum
virtutis proprietatem; nam ut idem Tullius dixit: proprium virtutis esse status
et conciliare animos hominum et ad usus suos idest utilitate adjungere. Utilitates
ergo et lucra et commoda ab eis trahere debemus; nam, ut ait Augustinus: licet
advocato vendere justam advocationem et juris perito vendere consilium. Veruntamen
lucrum sive commodum debet esse pulcrum et non turpe, debet esse moderatum,
debet esse etiam naturale et non contra naturam.
Pulcrum
debet esse, quia turpia lucra ab heredibus sunt extorquenda, ut lex nostra
dicit. Quare Seneca dicit: turpe lucrum velut dispendium fugito, et alius
dixit: lucrum cum mala fama damnun est appellandum.
Moderatum
esse debet, videlicet cum modo. Modus est in omnibus servandus unde dici
consuevit:
Est
modus in rebus sunt certi denique fines, Quos ultraque citraque nequit
consistere rectum.
Componitur
commodum ex con et modo; nam ut ait Cassiodorus: si commodum mensura equitatis
excessit, vim sui nominis non habebit.
Debet
esse naturale et comune, videlicet cum commodo nostro, nam ut ait lex naturae:
equum est neminem cum alterius jactura fieri locupletiorem, plus etiam Tullius
enim ait: Neque timor, neque dolor, neque mors, neque aliquid quod extrinsecus
hujusmodi accidere possit tam est contra natura quam ex alieno incomodo suum
augeri commodum, maxime de exiguitate mendici; nam ut ait Cassiodorus: Ultra
omnes credulitates est divitem velle fieri de exiguitate mendici. Quare
mendicos et pauperes ac debiles, orphanos et viduas ac miserabiles personas,
libentissime, gratis et non per pecuniam juvare debemus. Maximum enim lucrum
est ex hoc sibi et Deo servire et ita praedictis inspectis diligenterque
cognitis, tali septemplici locutione ac triplici virtutis exercitio possumus
scientiam nostram sapore virtutum condire ac per sapientiam nostram omnes actus
hominum ad nos confluentium reducere quippe saporem rationis et salsedinem
justitiae ac dulcedinem praeceptorum juris. Videamus
itaque quid sit ratio, quid justitia et quae sunt juris praecepta.
Ratio certe est quidam
mentis aspectus qui dicitur naturae imitatio, ut Seneca in Epistolis dixit; et
ita definitur: ratio est vis discretiva boni et mali, liciti et illiciti,
honesti et inhonesti cum electione boni et fuga mali; inde etiam dicitur
ratiocinatio, idest rationis inquisitio et certe sapor rationis multus est.
Quare ratio bene adhibita quid optimum sit convenit, neglecta vero multis
implicatur erroribus, et qui rationem secum portat totum mundum vincit. Quare
quidam philosophus dixit: si vis vincere totum mundum subjice te rationi.
Subjicere ergo debemus nos rationi; et etiam alios, cum quibus utimur, proposse
nostro et ad salsedinem justitiae actus hominum reducere debemus.
Iustitia
vero secundum Tullium est omnium domina et regina virtutum; quare idem Tullius
dixit: fundamentum est perpetuae commendationis et famae justitia, sine qua
nihil potest esse laudabile. Seneca vero definivit justitiam dicens: Iustitia
est naturae tacita conventio et in adjutorium moltorum inventa. In moralium
vero dogmate definitur: Iustitia est virtus humanae societatis conservatrix et
comunis utilitatis; secundum vero leges definitur justitia: constans et
perpetua voluntas jus suum uniquique tribuens. Praedictis vero pensatis ac
multis aliis quae de justitia dici possunt. Et Jesus Sirach ait: Filii agonizare
pro anima tua et usque ad mortem certa pro justitia et Dominus expugnabit pro
te omnes inimicos tuos.
Iuris
quoque praecepta quae maximam dulcedinem habent sunt haec: honeste vivere,
alterum non ledere suum cuique tribuere. Servemus ergo praedicta et in nobis
locum habebit lex dicens: militant namque patroni causarum gloriosae vocis
confisi munimine laborantium spem, vitam posterosque defendere; vox enim nostra
videlicet fama nostra gloriosa erit. Est enim gloria frequens de aliquo fama
cum laude, quam famam multum affectare debemus; ait enim Paulus: quaecumque
sunt bonae famae hec cogitate, et Jesus Sirach dixit: lux oculorum letificat
animam et fama bona impinguat ossa; et alibi: curam habe de bono nomine, hoc
enim magis permanebit quam mille thesauri et magni et pretiosi. Et alius dixit:
cesset omnis virtus nisi fama late pateat et erimus confisi munimine sive amore
civium, «unum enim est inespugnabile munimentum sive amor civium, ut Tullius
dixit» qui etiam ait: omnium rerum nec quidquam aptus est ad opes tuendas et
retinendas quam diligi.
Nihil
tamen alienius quam timeri, perclare enim homines quem metuunt oderunt, quod
quisque autem odit perisse expetit. Nullas opes multorum odiis obsistere posse,
et si comunia ignotum servat modo autem cognitum; nihil enim est stultius quam
in libera civitate velle timeri. Necesse est enim ut multos timeat quem multi
timent; et ita defendimus spem et vitam aliorum et nostram quae esse debet
aliorum magistra, et etiam posterorum negotia geremus eosque defendemus
instruendo eos gratia virtutum; nam ut ait Tullius: optima haereditas creditur
a parentibus filiis omnique patrimonio prestantior gloria virtutis rerumque
gestarum. Quare etiam Seneca dixit: nullus mihi dies per otium transit, parcio
noctem, nocturnis studiis non vaco somno, sed succumbo et oculos vigilia
fatigatos cadentesque in opere et castigatos quod detineo posterorum negotia
gero quae possint esse utilia illis scribo salutares ammonitiones vel de
medicamento similes eis praepones; et haec quae dixi vobis intelligantur
Causidicis dicta et vobis Notariis sive Tabellionibus. Vere vobis tabellionibus
per similitudinem dici potest: vos estis sal terrae, quia sicut per salem omnes
fere cibi condiuntur et saporem accipiunt ita per vestrum officium ac
sapientiam omnes fere actus hominum condiuntur et saporem firmitatis accipiunt,
et dicere possunt laici: sine vobis litteratis nihil possumus facere. Nam ut
ait Cassiodorus: non est in mundo ita bona fortuna quam non augeat litterarum
gloriosa notitia. Simus ergo sal sapientiae eumque in ore habeamus quod si sal
evanuerit in quo salietur, non eritis judices, quia ut ait, ut Dominus dixit:
tam diu videre quis dicitur quam diu justus putatur; nomen enim quod ab
aequitate sumitur per superbiam non tenetur, nec eritis veri defensores, nam ut
idem ait: vere defensor dictus qui innoxie defendit, nec eritis sapientes quia
sapientia hujus mundi stultitia apud Deum. Cassiodorus dixit. Nec eritis
tabelliones sed dolosi et falsarii de quolibet vestrum dici poterit cum
Propheta qui ait: cujus os de amaritudine et dolore plenum est sub lingua ejus
dolor et labor, et de omnibus vobis dici poterit: sepulchrum patens est guttur
eorum linguis suis dolose agebant venenum aspidum sub labiis eorum; judica
illos Deus. Eiciendi erimus foras conculcandi, ab omnibus, non solum ab
hominibus, sed etiam in inferno a diabulis. Habeamus ita in ore salem
sapientiae qui nobis proficiat ad vitam aeternam, ad quam ille nos perducat qui
sine fine vivit et regnat.
|