Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Walter Mapps
De Mauro et Zoilo

IntraText CT - Text

  • Textus

Click here to hide the links to concordance

Textus

 

Nuper ductu serio plagam ad australem,
locum gentis incidi, non silebo qualem,
locus gentem decuit clarus monachalem,
spaciosus plurimum, dives hospitalem.

Factus ibi socius hospitum multorum,
dum contemplor singulos situs singulorum,
duos sum intuitus, sed ordo duorum
dispar et disparium vestium et morum.

Comae circumcisio, rota coronarum,
cultus hiis monasticus, lex caenobitarum;
sed alter astutior satis, et non parum
impugnabat alterum, ut vafer ignarum.

Sedebant oppositi simplex et astutus;
is in veste placida, sagis hic indutus;
illi vultus pronior, huic acer obtutus;
estque Mauro Zoilus prior sic locutus:

Z. - «O quam vilis habitus monachi nigrati
miror posse teneros tam austera pati,
subdi tam ingenuos tantae vilitati,
ut sint olim simies corvos imitati.

Sed cum rem conspicio sub hac veste pulla,
leviter exploditur quod inflavi bulla,
nitent delicatius fila serum nulla,
videtur in pretio cyclas haec cuculla

M. - «Siste loqui, mimice, cum sis cucullatus,
in sagis, in sericis, non est monachatus;
caelis est vicinior, Deo magis gratus,
sericatus humilis quam tumens togatus.

Gratior vel gracilis non me dampnat vestis;
non te salvat tunica rigens ritu restis;
animum non habitum judicat caelestis,
nec id quod videmini pensat, sed quod estis.»

Z. - «Simplicis simplicitas non timet mentiri;
ipsa vetat veritas mollibus vestiri;
stillas dum elicimus, dicimur delirii
latent quidam gurgites quos deceret sciri.

Quid ad te tuniculi, quid catinae pelles?
lateris et lectuli pellea supelles,
sunt si nosti regulam, regulae rebelles,
restat in tam mollibus te sponsum appelles

M. - «Tunica pellicea primus est amictus,
et villosum tegimen tradit Benedictus,
qui dum sit dispositor vestium et victus,
nec nimis nec minus est clemens vel districtus.

Quid ad vestros loculos legis transgressores
tegminis septemplicis villi lautiores,
et bis binis tunicis corpus ut honores,
non dant cui nos obligas regulae rigores

Z. - «Simplex es, sed nequiter paci subest hamus;
fas est ut id fatear, multa relaxamus;
isto pede singuli saepe claudicamus,
de hiis ita breviter, de braccis agamus.

Vel servetur regula nobis non braccatis,
ut in hiis illicitis illam irritatis
foris id permittitur, non intro seratis,
intus neque validis neque delicatis

M. - «Verbis Euvangelii qui nos genuere,
honestatis gratia sic instituere,
ut sit in quo differant, non sint pares fere
monachus cum monacha, vir cum muliere.

Benedictus finibus in arctis locatus,
cauma voi inopiam forsan est causatus;
quid a scurra discrepat homo non braccatus,
quasi palam clamitet: «Ecce, sum paratus

Z. - «Dolus in te colubri mentitur murenam,
homeliam transtulit comicus in scenam;
sed jam qua te vinciam teneo catenam,
de sompno respondeas quo vincis hyenam.

Quid est quod ex otio praemium speratis,
quod laborem debitum requie mutatis?
est fortasse regula rea vanitatis,
rasis assit habitus, et est vobis satis

M. - «In umbrosis vallibus vos cum sitis siti,
ad laborem liberum satis est eniti;
non ho mittit Beemoth glaream Cociti;
procul hinc sunt hospites, procul parasiti.

Conclusos in gremio populosae polis,
nos ad praedam oculi perurgere nolis,
exponi bestiolis et scurrarum scholis;
strictum gelu solvitur ad ardorem solis

Z. - «Velis nolis, verum est, monachos nos esse,
quos illud non praeterit regulae necesse,
tam pressos in hyeme quam fessos in messe,
dum vos pompa triplici psallitis «Styrps Jessae

In epithalamicis quam mercedern quaeris,
labor labiorum est, nihil hinc mereris
par garritus avium sub tepore veris,
restat parce metere parcius si seris

M. - «Spiritu nos ducimur, litteram impletis;
Rachel Lyae praeminet, credite prophetis;
excusata satis est nostrae lex quietis,
nec mirum laboribus si vos praevaletis.

Sunt taurinis fortibus lares nostri pleni,
asinis ad onora dignis pastu foeni,
in cellis, in grangiis hii sunt quos inveni,
Jebal, Ammon, Amalech, Moab, Agareni

Z. - «Nos ex omni genere nuptias implemus,
aeque sumus homines primus et extremus,
Albani, Aethiopes, Argus, Poliphemus;
solis Deo meritis stamus vel jacemus.

Sed per diverticula quid tergiversaris?
De jocosis cantibus obicem furaris?
Quae laus in ecclesia cantus saecularis?
Sapienter psallite coram sacris aris

M. - «Non est jocus saeculi cantus gregis mei;
hymnus est qui excitet animos plebei,
non ut plebi placeat, sed ut Deus ei;
ad hoc per se jubilat sanctus agnus Dei.

Plebs ad nos qui confluit allecta canore,
multo fit devotior Dei in amore;
vos in vestris latebris, remoto censore,
sufficit si ruditis asinino more

Z. - «Multa sunt superflua vanae vestrae gentis
tam in parietibus quam in pavimentis;
duri nitent lapides auri ornamentis,
vestiti duplicibus, ut mos est algentis.

Aera, ligna, lapides vos deificatis,
in Christos, in angelos, truncos transformatis;
mihi cum ingredior tot muris palatis,
videtur quod idolis sacra prophanatis

M. - «Amisisti, Zoile, pulchrum hic tacere;
disce domum Domini decorem decere;
velis et tapetibus fulvo sparsis aere
tempio quid est dignius? Nil tam dignum vere.

Ritus tot imaginum sanus est, non vanus;
visis hiis devotior ut sit Christianus;
nihil secus sentiunt rustici vel alius,
in hac fanatica solus es prophanus

Z. - «Leniter ad libitum legem tibi ponis,
sed quod sentis sentio sub verborum sonis,
memorans quod superest superstitionis,
timeo ne nimia mora sit agonis.

Tangam tamen fercula quae multiplicatis,
et panes cum potibus dulce pigmentatis,
et cum generalibus dapes pietatis;
pietas est impia vesci plusquam satis

M. - «Tuum, o Zoile, bonis invidere,
novercari Herculi, Joseph absorbere;
erumpant quos parturis scorpionis serae,
Racha sic suscipiam ut jocundum chaere.

Nos in illis computas quorum Deus venter,
caepisti subsequere pulchre vel prudenter;
subsequar veridicus, absit ut commenter,
ambulans simpliciter agam confidenter

Z. - «Regula quae statuit, velim mihi dicas,
placentas, artocreas, et cornutas micas,
crispas, fabas mysticas, pastillos et picas,
nominum tot plasmata, tot escas apricas.

Coctis pulmentariis dulce dat fermentum,
pene caro sagimen, o quale pigmentum!
Longo et dissimile Zoyli pulmentum,
in tali martyrio leve est tormentum

M. - «Vesci semper splendide falso nos putatis,
diebus solempnibus, id est caritatis;
Esdrae est traditio, si hunc approbatis,
pinguia comedite cum solempnizatis.

Nos id apostolicum cum priscis sequentes
«omnia percipite gratias agentes
ex hiis nil abjicimus multa relinquentes,
ut solemur hospites aegros et egentes

Z. - «Mauro, quid subterfugis? Restant ad hoc plura;
de excoctis piscibus magna coci cura,
crate vel sartagine, vel in aqua pura,
quos saporant species varia mixtura.

Crocum, garyophillum, piper, et cyminum,
cocus terit, conficit, onerat catinum;
perfundunt diluvio gustum hunc divinum
medus, mera, sicera, moretum, et vinum

M. - «Vera quaedam innovas additis figmentis;
quaedam ex hiis accidunt multis non obtentis;
nobis nil superfluit cunctis ex augmentis,
si praemissa retines, mecum aequa sentis.

Major est in copia virtus abstinere,
quam cum larga cupias parcius prandere;
abundamus sobrie, grave fers egere,
saepe tibi modica murmur peperere

Z. - «Ovi, Mauro, memores tociens mactati,
tot modos martyrii sumus admirati;
Decius Laurentium dans paenalitati
non coegit saepius cruciatus pati.

Ovis passis nomina tot sunt et figurae,
ut se movet Protheus in hoc novo jure,
ut quid tot superflua, tot inanes curae?
Vere tot fictitia proba sunt naturae

M. - «Discurrens per singula fercula coquinae,
discursus omnimodos uno claudes fine,
multis morbis congruunt [aegris] medicinae,
sobriis nil nimium, nil causa ruinae.

Tu qui nos transgrederis per iter anhelum,
qui tantis inediis transvolas ad coelum,
o quantum te proterit quo pressus es praelum?
Patenter hoc praedicat pellis pingue velum

Z. - «Homo, juste judices hominem eventus,
me inflavit obiter bue tendentem ventus,
et sum pingui sileris homo corpulentus,
inde tumet facies, venter est distentus.

Nescio quae haereat mihi crassitudo,
de pane furfureo, de pulmento crudo,
qui labore manuum jugiter desudo,
qui quietem excreo, qui ludum excludo

M. - «Morbo corpulentiae quam excusas, cedo
te teneri taliter; nec nego, nec credo;
sed admiror caeteris unde sit pinguedo,
cum sit labor virium perditor et praedo.

Quatuor sunt facies plurimis tuorum,
ventres, genae, latera, renes, tumor horum,
loquor id ad libitum lege laicorum,
buxi esse poterit nomen plurimorum

Z. - «Irridere miserum vetuit paganus;
nobis quis miserior? Nemo subsolanus;
is aeger, is aegrior, nemo fere sanus,
sic nos agit ordinis rigor inhumanus.

Pastus raro placidus semper ad horrorem,
et morbus inedia, nutriens pallorem;
ex malis humoribus conflant hunc tumorem,
mirum est nos vivere contra vitae morem

M. - «Si novi discernere mundum ab inmundo,
quod effundis vanum est, verum quod refundo;
novi quid significet in vaso faecundo,
sub pulmento latitans veritas in fundo.

Placida satietas placans convivantes,
et succi furfurei ciphi scintillantes,
carnis nos pinguedine faciunt pregnantes,
morbum et inediam procul hinc explantes

Z. - «Nos reos ne judices, ne fias blasphemus,
in te Jhesum impetit caecus Nichodemus;
vos grana, nos paleas, bibimus, prandemus,
onus et non honor est quod nos sustinemus.

Panibus lapideis, potui sentinae,
pulmentis insipidis, quod festum affine?
Quae hinc ex lateribus pendeant arvinae?
Si probasses saperes, o frater Maurine

M. - «Pulvis pigmentarii caseus effectus,
lacti, hei! Bis oleo confervet injectus,
fit electuarium cibus sic confectus,
inde qui vos onerat tumor est collectus.

Vi Bacchi et Cereris vos intumuistis,
cum medulla tritici ciphis euphonistis,
apum alveariis et butyri cistis,
lacte, sero, caseo, singulis admixtis;
nec pisces sed piscium ossa devovistis,
et pulmento Ysaac non semel assistis,
vel fessus itinere, vel morbo subtristis;
tali zelo, Zoile, viges et subsistis,
granis et non paleis, fructu non aristis,
latent haec et reliqua tecta sagis istis.»

Z. - «Sol petit Oceanum, nos invitat meta
indulgendum genio, monuit poeta
nulla est durabile res irrequieta,
est absque levamine nulla lex decreta.

Litem in concordiam mutuo mutemus,
nos et vos levamine pariter egemus;
utrumque navigium rectus agit remus,
aeque dignos monachos habent urbs et nemus

A. - Simplicis et callidi sic sedata lite,
dignam, inquam, vivitis vitam, coenobitae,
digna est diversitas utriusque vitae,
estis ambo palmites in aeterna vitae.





Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by Èulogos SpA - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License