|
[Capitulum
XIII.]
140. Imperator dixit: "Cognovi hoc
exemplum quod dixisti. Annuncia ergo mihi quomodo accidit ut pauper
infortunatus fiat, dives fortunatus". Philosophus respondit: "De re
incomprehensibili interrogasti, o imperator, quia quidam fiunt divites accidentaliter,
quidam experimento et arte, alii potencia et malignitate, alii prudencia dei,
ceteri nobilitate +. 141. Quia dictum est quod quatuor
viri infortunati se in uno itinere invenerunt. Erat autem eorum unus filius
regis, alius cuiusdam gloriosi et nobilis, tercius negociatoris, quartus
cuiusdam laboratoris; filius tamen nobilis pulcerrimus erat. Et euntibus
ipsis dixit filius regis: "Omnia previsa sunt et dei prudencia
gubernantur". Filius nobilis dixit: "Omnia vincit pulcritudo".
Filius negociatoris dixit: "Omnia gubernat prudencia et ipsa
dominatur". Filius laboratoris dixit: "Labor est melior
omnibus". Intrantes ergo quandam civitatem nec habentes quid manducare,
dixerunt filio laboratoris: "Vade, porta nobis comestionem de tuo
labore". Ipse autem in montem pergens detulit ligna et venditis eis dedit
comestionem suis sociis scripsitque in porta civitatis: "Labor unius diei
saciavit quatuor". Crastino
vero die dixerunt [filio] nobili[s]: "Vade et de tua pulcritudine porta
nobis aliquid ad manducandum". Et intrans in civitatem cogitabat intra se
dicens: "Artem nescio; vacuus ad eos redire non volo". Querebat in
animo fugere, et dum hec cogitaret, vidit eum puella quedam a fenestra misitque
ancillam suam ad eum que conduxit ipsum ad eam. Ipsa vero retinuit eum in
camera per totum diem et cum ipso comedit et bibit. Ipse autem promisit
puelle ut eam duceret in uxorem. Vespere autem facto illa dedit ei
quingentos solidos, et emit ad comedendum sociis suis scripsitque in porta
civitatis: "Pulcritudo lucrata est uno die quingentos solidos".
Crastina vero die dixerunt filio negociatoris: "Vade et porta nobis
manducare de negociacione tua". Inter hec ecce navis de partibus
Orientis [venit] onerata diversis mercimoniis. Et cum negociatores
civitatis in navem ascenderent nec aliquid emerent, ascendit [et] ipse solus in
navem et emit omnes merces de navi deditque illi arram anulum. Alii negociatores hoc audito venerunt ad
eum et dederunt ei lucrum mille miliarisios. + Crastina vero die dixerunt filio
regis: "Vade et tu, fac quod potes". Ipse vero pergens sedit iuxta
portam civitatis. Accidit quod die illa mortuus fuit rex illius provincie sine
herede. Exeuntes autem, ut eum sepellirent, viderunt hunc sedentem supra
unam petram sine aliqua tristicia. [Statim] verberaverunt eum miseruntque
eum in carcerem. Cumque esset rex sepultus, reversi sunt in civitatem et
consiliabantur quem in regem eligerent. Patricius eorum dixit: "Ducite
primum iuvenem illum, ut inquiratur unde sit, ne forte sit explorator". Et
cum venisset, dixit patricius: "Unde es tu et quomodo venisti in terram
istam?" Ipse respondit: "Ego sum filius regis N.; moriens pater meus
dimisit regnum suum fratri meo, ego autem timens fugi". Audientes
hoc illi et cognoscentes [genus eius] coronaverunt eum in regem posueruntque
super elephantem et conduxerunt eum per civitatem. Veniens ergo ad portam et videns sociorum
suorum litteras precepit scribi: "Labor, pulcritudo, prudencia et omnia
dona Dei providencia sunt". Et ascendens in palacium vocari fecit socios suos
et dedit eis multa munera et ipsos dimisit abire +."
|