Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
[Pseudo-] William of Conches
Moralium dogma philosophorum

IntraText CT - Text

Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

I. De honesto

 

Honestum est quod sua ui nos trahit et sua dignitate nos allicit. (Virtus uero est habitus animi in modum nature rationi consentaneus). Virtus igitur et honestum nomina diuersa (sunt), res autem subiecta prorsus eadem. Adeo enim gratiosa est uirtus, ut insitum sit etiam malis probare meliora. Quis est enim qui non inter scelera opinionem bonitatis affectet? Neminem reperies qui nequitie premiis sine nequitia frui non malit.

 

Diuiditur itaque honestum in prudentiam, iusticiam, fortitudinem, temperanciam. Prudentia est rerum bonarum et malarum et utrarumque discretio. Iusticia est uirtus ius suum cuique conferens. Fortitudo est considerata periculorum susceptio et laborum perpessio. Temperantia est uirtus cohibens motus suasu prosperitatis in nos impetum facientes.

 

Inter has prudentia reliquas tres precedit quasi serens lucernam et aliis monstrans uiam. Eius enim est consulere, aliarum trium agere; consilium autem preuenire debet actum. Vnde ait poeta: ‘Priusquam incipias consulto, et postquam consulueris mature facto opus est.’ Et Salomon: ‘Palpebre (tue) gressus tuos precedant.’ Id autem est quod consilia actus tuos preueniant.

 

Prudentiam sequitur iusticia. Sed eius officium duo affectus, scilicet timor et cupiditas, et due fortune, scilicet aduersitas et prosperitas, prepediunt. Sit enim aliquis quem sapientia sua dignum beneficio tuo faciat, sit etiam alius dicens tibi quod si illum sapientem tibi adiungas, incurres odium potentis alicuius: ecce timor ab offitio iusticie faciet te cessare. Rursus sit aliquis erga quem debeam esse munificus, tunc si cupio feruare quod habeo, uel quia utile mihi uideo, uel quia non facile recupero, cupiditas iusticie obuiat. Iccirco iusticiam duabus columpnis fulcire oportet, scilicet fortitudine contra timorem (et aduersitatem) et temperantia contra cupiditatem (et prosperitatem). [[In fortunis patens (est) quia prosperitati opponenda est temperantia, fortitudo aduersitati; aliter enim illa extolleret, (hec deiceret)]].

 




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

IntraText® (V89) Copyright 1996-2007 Èulogos SpA