Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
[Pseudo-] William of Conches
Moralium dogma philosophorum

IntraText CT - Text

Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

I.B. De iustitia

 

Iusticia est uirtus conseruatrix humane societatis et uite communitatis. Societatem, id est cohabitacionem hominum, sic seruat iusticia: dum homines cohabitant, obtinet unus uel agros uel alias possessiones quibus eget alius; idcirco concitaretur inuidia et sedicio nisi iusticia adesset, que cuique ius suum conferret. Vite autem communitatem, id est negotia, taliter custodit: dum eundem modum uiuendi, ut mercaturam uel militiam, plures sectantur, questus unius minuit lucrum alterius; que res liuorem moueret, nisi iusticia adesset.

 

Hec uirtus etiam omnia aspera transcendit. Nemo enim iustus esse potest qui mortem, qui exilium, qui dolorem, qui egestatem timet, aut qui ea que sunt his contraria equitati anteponit. Ac mea quidem sentencia omnis institutio uite adiumenta hominum desiderat que per iusticiam parantur, in primis ut habeat homo cum quibus (familiares) possit conferre sermones. Atque his qui uendunt, emunt, conducunt, locant contrahendisque negotiis implicantur necessaria est iusticia. Cuius tanta uis est, ut nec illi, qui maleficio et scelere pascuntur, possint sine ulla particula iusticie uiuere. Nam qui eorum cuipiam, qui una latrocinantur, furatur aliquid aut eripit, is nec in latrocinio sibi locum relinquit. Archipirata, si non equabiliter predam dispertiat, aut interficiatur a sociis aut relinquatur.

 

I.B.1 De seueritate

 

Diuiditur autem iusticia in seueritatem et liberalitatem. Seueritas est uirtus debito supplicio cohercens iniuriam. Primum ergo seueritatis offitium (est) ut ne cui quis noceat, nisi lacessitus iniuria; secundum ut communibus utatur pro communibus, priuatis pro priuatis. Sunt (autem) priuata nulla natura sed aut uetere occupatione, ut qui quondam in uacua uenerunt, aut uictoria, ut qui bello potiti sunt, aut lege, ut qui testamento patrum heredes facti sunt. Et quia eorum, que natura erant communia, proprium cuiusque fit quod cuique optigit, id quisque teneat. Si quis plus apetet, uiolabit ius humane societatis, et inde omnis seditio, quod in tuum usum mea priuata transferre conaris. Nam quietissime homines uiuerent, si duo uerba tollerentur: meum et tuum.

 

Tercium seueritatis officium est exterminare ex hominum communitate pestiferum genus hominum. Vt enim quedam membra amputantur, si sanguine et spiritu carere ceperint et nocent ceteris, sic ista in figura hominis feritas et inmanitas belue a communi uita segreganda est; sunt enim homines non re sed nomine. Nam quid interest, utrum ex homine se conuertat quis in beluam an sub hominis figura inmanitatem belue gerat? Non ergo talibus est parcendum. Nam iudex dampnatur, cum nocens absoluitur. Cauenda est (autem) maxime ira in puniendo, cum qua nemo tenebit mediocritatem, que est inter nimium et parum.

 

I.B.2. De liberalitate

 

Liberalitas est uirtus beneficiorum erogatrix, quam eandem pro affectu benignitatem, pro effectu beneficientiam dicimus. Hec uirtus in tribuendo et retribuendo tota consistit.

 

I.B.2.aI. De beneficiis tribuendis

 

In tribuendo caue ne sis durus. Quis enim hominum contentus fuit aut leuiter rogari, aut semel? Quis, cum aliquid a se peti suspicatus est, frontem non abduxit, uultum auertit, occupationes simulauit? Eodem animo beneficium debetur quo datur, et ideo non est negligenter dandum; sibi enim quisque debet quod a nesciente accepit. Nemo autem libenter debet quod non accepit sed extorsit.

 

Secundo caue dilationem. Errat qui sperat responsurum sibi quem dilatione lassauit, expectatione torsit. Ingratum est beneficium quod diu inter manus dantis hesit. Proximus est enim neganti qui dubitauit: qui tarde fecit diu noluit. Tantum gratie demis, quantum more adicis. Cum roganti suffundatur rubor, qui hoc remittit, multiplicat munus suum. Optimum est enim antecedere desiderium cuiusque, proximum sequi. Non tulit gratis qui, cum rogaret, accepit; nulla enim res carius constat quam que precibus empta est. Nam molestum uerbum et honorosum et dimisso uultu dicendum: ‘rogo’. Victurum autem est beneficium quod obuiam uenit. Gratius est quod de facili quam quod de plena manu sumitur, quia actori detrahit quisquis post illum rogandus est. Nichil eque amarum quam diu pendere; equiore animo quidam ferunt prescindi spem suam quam trahi.

 

Tercio caue ne beneficium obsit his quibus uidetur benigne dari uel aliis. Qui dant cuipiam quod obsit illi, non benefici neque liberales, sed pernitiosi assentatores iudicandi sunt. Sunt autem multi cupidi glorie, qui eripiunt aliis quod aliis largiantur. Id autem tam abest ab officio, ut nil magis sit officio contrarium. Ille ambitioni dedit, non mihi. Ea igitur utamur liberalitate que prosit amicis, noceat nemini.

 

Quarto caue ne beneficium maius sit facultate tua. Inest enim in tali liberalitate cupiditas rapiendi, ut ad largiendum suppetant copie.

 

Quinto caue exprobrationem. Lex enim beneficii (est) inter duos quod alter statim debet obliuisci dati, alter memor esse accepti. Numquam data uir bonus cogitat, nisi ammonitus a reddente. Multum obligauit qui accipere se putauit, cum daret; dedit tamquam recepturus, recepit tamquam non dedisset. Graues autem exprobratores et leues, quos paulo post sui muneris penitet, gratiam omnem corrumpunt. Quibus dicitur: ‘O superbia, nichil a te accipere libet; quicquid das corrumpis.’

 

Sexto caue maliciosam astuciam inficiandi. Dixit Antigonus cinico petenti talentum plus esse quam cinicus debeat petere; petenti uero nummum respondit minus esse quam regem opporteat dare. Ecce maliciose negabat; nam posset dare talentum quia ipse rex erat, uel nummum qua ille cinicus. Melius Alexander qui, cum daret ciuitatem cuidam dicenti non conuenire ciuitatem humili fortune sue, respondit: ‘Non quero quid te opporteat accipere sed quid me dare’.

 

Septimo caue de ingrato querelam facere. Meliorem facies ingratum ferendo, peiorem conquerendo. Dubiam uerecundiam uox conuitiantis clarior rupit. Nemo id esse, quod iam uidetur, timet; deprehensus pudor emittitur. Non est ille qualem sperauimus: simus quales fuimus, ei dissimiles. Ingratus est aduersus unum beneficium: aduersus alterum non erit; duorum oblitus est: tercium in eorum que exciderant memoriam reducet. Que ratio est exacerbare eum in quem magna contuleris, ut ex amico fiat inimicus? Sis munificus in dando, non acerbus in exigendo. Nam cum altius iniurie quam merita descendant, quid expectat qui offendit, dum obligat?

 

Officium itaque liberalitatis est omni petenti dare, deos imitari. Si deos imitaris, da etiam ingratis; nam et sceleratis sol oritur et piratis patent maria. Dii, rerum omnium optimi actores, ignorantibus beneficia dare incipiunt, ingratis perseuerant. Non cessant dii beneficia congerere, unam sortiti intencionem, scilicet prodesse. Imitemur illos: demus etiam si multa in irritum data sunt. Ingratus est: non mihi fecit iniuriam sed sibi. Nam gratum semper beneficium delectat, ingratum semel. Non est magni animi beneficium dare et perdere, perdere autem et dare magni animi est. Hec est uirtus dare beneficia non utique reditura. Malim non recipere quam non dare. Qui non dat, uitium ingrati antecedit, et beneficium accipere est libertatem uendere. Ideo si promittis indigno, da non tamquam munus, sed dictum tuum redime.

 

Quamuis autem omni petenti dare debeas, tamen in beneficio habendus est delectus dignitatis. In quo spectandi sunt mores eius cui datur et animus erga nos et cohabitacio et uite societas et ad nostras utilitates officia ante collata. Etiam si non uiuitur cum perfectis sed simulacra uirtutis habentibus, neminem puto negligendum in quo aliqua significatio uirtutis appareat. Colendus est maxime quisque in quantum lenioribus uirtutibus, modestia scilicet et temperantia, ornatior erit. Nam fortis animus plerumque feruentior est in non sapiente.

 

Primum illud est in officio, ut a quo plurimum diligimur, ei plurimum tribuamus. Multa enim faciunt multi repentino impetu animi, quasi quodam uento incitati; que beneficia eque magna non sunt habenda atque ea que considerate delata sunt. Iterum alia causa est eius qui calamitate premitur, alia eius qui res meliores querit nullis suis rebus aduersis. Propensior enim benignitas debebitur in calamitosos, nisi forte erunt digni calamitate. In his tamen, qui altiorem gradum ascendere uolunt, omnino restricti esse non debemus. Iterum melius apud bonos quam apud diuites puto collocari beneficium. Nam qui locupletes sunt obligari beneficio nolunt, sed cum acceperint beneficium quamuis magnum, beneficium se dedisse arbitrantur, aut aliquod a se expectari suspicantur. Item si malo opulento benefacias, in illo uno aut forte in eius familia manet gratia; si autem inopi et bono, omnes inopes boni presidium sibi paratum uident. Et cum inopi bono benefacias, spectatum se, non suam fortunam putat. Ideo si in contentionem ueniet res, sequere Temistoclem qui ait: ‘Malo uirum qui peccunia egeat, quam peccuniam que uiro’.

 

Dabimus munera non superuacua: mulieri non dabis arma militaria. Dabimus munera non exprobratura cuique suum morbum: ebrioso non dabis uina. Munera duratura queramus, quia numquam ammonere debemus; munera non tam pretiosa quam rara. Hactenus hec ad tribuentes.

 

I.B.2.aII. De beneficiis retribuendis

 

Nullum officium referenda gratia magis necessarium. Nam si Hesiodus iubet reddere maiore mensura que acceperis utenda, quid debemus facere prouocati beneficio? Imitari agros fertiles qui multo plus afferunt quam acceperunt. Quia si non dubitamus officia conferre his quos speramus nobis profuturos, quales debemus esse in eos qui iam profuerunt? Nam demus uel non demus, in nostra potestate est; non reddere uero bono uiro non licet, si absque iniuria id facere possit.

 

Primo ergo caue ne obliuiscaris beneficii. Omnes enim immemorem beneficii oderunt eamque iniuriam sibi etiam fieri putant in liberalitate deterrenda. Nam ingratus est qui negat se accepisse beneficium, ingratus qui dissimulat, ingratus qui non reddit, ingratissimus omnium qui oblitus est. Numquam gratus fieri potest cui totum beneficium elapsum est. Apparet illum non sepe de reddendo cogitasse cui obrepsit obliuio. Numquam uoluit esse gratus qui beneficium tam longe proiecit ut extra conspectum suum poneret. Memoria enim nil perdit, nisi ad quod non sepe respexit. Ideo dico ne obliuiscaris preteriti benefitii. Ad preterita enim beneficia pauci animum retorquent. Nemo, quod fuit, in preterito, sed tamquam in perdito ponit. Si ad iudicem te uocat, incipit non esse beneficium sed creditum. Et cum res honestissima sit referre gratiam, desinit esse honesta, si est necessaria.

 

Secundo caue ne ad beneficium per iniuriam accedas. Sunt enim quidam nimis grati; hii aliquid incommodi precari solent his quibus obligati sunt, ut probent affectum beneficii memorem. Horum animus similis est prauo amore flagrantibus; illi enim amice sue optant exilium ut fugientem comitentur, optant inopiam ut magis desideranti donent, optant morbum ut assideant, et quicquid optaret inimicus amantes uouent. Fere idem exitus est odii et amoris insani. Sed nequitia est ut extrahas mergere, euertere ut suscites, includere ut emittas. Non enim beneficium iniurie finis, ne(c) umquam id detraxisse meritum est, quod ipse qui detraxit intulerat.

 

Tertio caue ne nimis festines ostendere te gratum. Qui antecedit tempus retribuendi eque peccat quam qui non sequitur. Quod apud te non uis morari honus iudicas, non munus. Reiciendi signum est protinus aliud inuicem mittere et munus munere expungere. Penitet accepti beneficii quem nondum redditi piget.

 

Quarto caue ne clam gratiam referas. Ingratus est qui remotis arbitris gratias agit. Hoc autem obserua in primis ut benigne accipias. Si benigne accipis, retulisti gratiam, non ut solutum te putes, sed ut securior debeas. Voluntati enim uoluntate satisfecimus, rem rei debemus.

 

I.B.2.bI. De beneficentia (benignitate) operae et pecuniae

 

Rursus beneficientia alia opere, alia pecunie. Facilior est ea que est peccunie, presertim locupleti; prima splendidior et uiro bono dignior. De illa scriptum est: Nulli preclusa est uirtus, omnibus patet; non querit domum, non censum: nudo homine contempta est. Et quamuis utraque gratum faci(a)t, tamen altera ex archa, altera ex uirtute depromitur. Item ea que est peccunie materiam suam exhaurit. Itaque benignitate tollitur benignitas; hac quo in plures usus sis, eo minus in multos uti possis. Altera uero consuetudine benefaciendi paraciores et exercitaciores facit. Dum macedonum fauorem peccunie largicione captaret Alexander, scripsit ad eum pater hec uerba: ‘Quis error in istam spem te induxit ut eos tibi fideles putares quos peccunia corrupisses. An tu id agis ut macedones non te regem sed ministrum et prebitorem putent?’ Fit enim deterior qui accipit atque ad idem semper expectandum paracior.

 

Non tamen hoc genus benignitatis omnino refutandum est. Nam sepe idoneis hominibus indigentibus de re familiari impertiendum est, sed diligenter et moderate. Multi enim patrimonia effuderunt inconsulte largiendo. Nichil autem stultius est quam curare ut id diutius facere non possis quod libenter facias. Secuntur etiam largicionem rapine. Cum enim dando egere ceperint, alienis bonis manus inferre coguntur, et maiora odia eorum assecuntur quibus ademerunt, quam fauores eorum quibus dederunt.

 

Duo sunt genera largorum, quorum alteri dissipatores, alteri liberales. Dissipatores, qui epulis et muneribus histrionum et lenonum peccunias profundunt, quarum memoriam aut breuem aut nullam omnino sunt relicturi. Liberales, qui suis facultatibus aut captos a predonibus redimunt aut amicos in filiarum collocatione iuuant uel in alia re querenda uel augenda.

 

Beneficientia opere exercetur iuuando consilio, defendendo in causis eloquio. Sed ammonendi sunt, cum iuuare alios uelint, ne alios offendant. Sepe enim aut eos ledunt quos non debent, aut eos quos non expedit. Si inprudentes, negligentie est; si scientes, temeritatis. Vtendum est excusatione aduersus eos quos inuitus offendas, quare aliter facere non potueris, ceterisque offitiis id quod uiolatum est, recompensandum erit. Sed cum ex acusatione et defensione constet causa, laudabilior est defensio; sed tamen accusatio persepe probata, quam tamen semel et non sepe suscipere debemus. Duri enim hominis, uel potius uix hominis, uidetur esse periculum capitis inferre multis. Sordidum etiam est ad famam committere, ut accusator nomineris. Diligenter quoque tenendum est, ne innocentem iudicio capitis arcessas quod absque scelere nequit fieri. Nam quid tam inhumanum quam eloquentiam ad salutem hominum datam ad bonorum perniciem conuertere.

 

Iudicis est semper uerum sequi, patroni non numquam ueri simile, etiam si minus sit uerum, defendere. Omnes autem, qui de rebus dubiis consultant, ab odio, amicitia, ira atque misericordia uacuos esse decet. Haut facile animus uerum prouidet, ubi illa officiunt. Nam iudices

 

sepe propter inuidiam adimunt diuiti

et propter misericordiam addunt pauperi.

 

Deponit autem quisque personam amici, cum induit personam iudicis.

 

Curandum est etiam ne, tamquam in suam possessionem uenerit sermo, excludant alios, sed cum reliquis in rebus, tum in sermone communi uicissitudinem non iniquam putent. Videant etiam ne sermo uitium indicet inesse moribus; quod solet euenire, cum studiose de absentibus detrahendi causa aut per ridiculum aut maledice aliquid dicitur.

 

Curandum est etiam ut eos, cum quibus sermonem conferamus, et uereri et diligere uideamur. Obiurgationes non numquam incidunt necessarie, in quibus utendum est et uocis contencione et uerborum grauitate acriore. Id agendum est etiam ut ea facere non uideamur irati, sed ut ad urendum et secandum sic ad hoc genus castigandi raro et inuiti ueniemus. Sed tamen ira procul absit, cum qua nil recte, nil considerate fieri potest. Illud etiam acerbitatis quod habet obiurgatio significandum est causa illius, qui obiurgetur, esse susceptum. In illis etiam contencionibus que cum inimicissimis fiunt, etiam si nobis indigna audiamus, rectum est grauitatem retinere, iracundiam pellere. Que enim cum aliqua perturbatione fiunt, ea nec constanter fieri possunt, nec ab his, qui adsunt, probari. Deforme etiam de se ipso predicare, presertim falsa, et cum irrisione audientium imitari militem gloriosum.

 

In his omnibus mores hominum, non fortunam, sequi oportebit. Sed quis est qui cause inopis et boni non anteponat gratiam fortunati et potentis? A quo enim expeditior remuneratio uidetur, in eum est uoluntas nostra propensior.

 

I.B.2.bII. De alia benignitatis partitione

 

Rursus alia benignitatis particio. Quecumque enim uirtutes bonis reddunt debitum eius sunt partes. Reddit enim deo ius suum religio, pietas parentibus, innocentia minoribus, amicitia equalibus, reuerentia maioribus, concordia conciuibus, misericordia egenis.

 

I.B.2.bII.α. De religione

 

Religio est uirtus diuinitatis curam cerimoniamque afferens. Huius officium primum est perpetrati sceleris penitere.

 

Scelerum si bene penitet,

eradenda praui cupidinis

sunt elementa, et tenere nimis

 

mentes asperioribus

formande studiis.

 

Ideoque religionis officium secundum est temporalium mutabilitatem paruipendere. Namque

 

truditur dies die

noueque pergunt interire lune.

 

Inmortalia ne speres, monet annus et almum

que rapit hora diem.

 

Dampna tamen celeres reparant celestia lune:

nos, ubi decidimus,

quo pius Eneas, quo Tullus diues et Ancus,

puluis et umbra sumus.

 

Debemur morti nos nostraque.

 

Ideo tercium sit huius uirtutis officium uitam nostram ex toto deo committere, iuxta illud poete:

 

Si consilium uis,

permittes ipsis expendere numinibus quid

conueniat nobis rebusque sit utile nostris.

Nam pro iocundis aptissima queque dabunt dii.

Carior est illis homo quam sibi.

 

Orandum est ut sit mens sana in corpore sano.

 

Non tamen uotis auxilia deorum parantur, sed uigilando, agendo, bene consulendo prospere omnia cedunt. Vbi socordie atque ignauie te tradideris, nequicquam deos implores: sunt enim irati et infesti. Tunc scito te omnibus cupiditatibus solutum, cum en perueneris ut nichil deum roges, nisi quod rogare possis palam. Quanta dementia est hominum! Turpissima uota diis insusurrant, et si quis admouerit aurem, conticescent; et quod scire hominem nolunt, a deo petunt. Tu uero sic uiue cum hominibus, tamquam deus uideat, sic loquere cum deo, tanquam homines audiant.

 

Quartum religionis officium ueritatem seruare. Nam liberi et serui personam ueritas separat, mendacium iungit. Ideo hanc uirtutem putantfidemappellatam, eo quod per eam ‘fiatdictum. Non tamen promissa seruanda sunt ea que sint his quibus promiseris inutilia; nec, si tibi plus noceant quam illi prosint, contra officium est dampnum maius anteponi minori. Vt si institueris cuipiam te aduocatum in causam illius uenturum atque interim grauiter egrotare filius ceperit, non est contra officium non facere quod dixeris. Sed nec deposita semper reddenda. Si enim gladium quis apud te sana mente deposuerit et repetat insaniens, reddere peccatum est, officium non reddere. Si is qui apud te peccuniam deposuerit, bellum inferat patrie, non reddas depositum; faceres enim contra rempublicam que tibi debet esse carissima. Sic multa que honesta uidentur natura, temporibus fiunt inhonesta.

 

I.B.2.bII.β. De pietate

 

Pietas est per quam sanguine iunctis et patrie beniuolis officium et diligens tribuitur cultus. In officia huius ipsa natura ducit. Quemadmodum nemo in amorem sui coartandus est, sic nec lex iubet amare parentes, indulgere liberis. Superuacuum est enim in quod imus nos impelli. Quocirca plus cauendum est ne aliquam nostris moliamur iniuriam. Quem enim alienum tibi fidum inueneris, si tuis hostis fueris? Qui fallere audebit patrem, qualis erit in ceteros?

 

I.B.2.bII.γ. De innocentia

 

Innocentia est puritas animi omnem iniurie illationem abhorrens. Hac uirtute dii placantur:

 

Inmunis aram si tetigit manus,

non sumptuosa blandior hostia

mollibit aduersos penates.

 

Hanc seruare qui uolet, omnia scelera sua, licet minima, estimet magna.

 

Nam uitiis nemo sine nascitur; optimus ille est

qui minimis urgetur.

 

Nemo satis credit tantum delinquere, quantum

permittas: adeo indulgent sibi latius omnes.

 

I.B.2.bII.δ. De amicitia

 

Huius officium multos allicere nullius lesione. Nam multis minatur qui uni facit iniuriam. Aliud officium ultionem non querere. Ridiculum est enim odio nocentis innocentiam perdere. Neque umquam scelus scelere uindicandum est. Multos pessumdedit quod iniurias suas acerbius ulcisci uoluerunt.

 

Amicitia est uoluntas bona erga aliquem causa illius. Huius officium idem uelle et idem nolle; alterum secreto amonere, palam laudare.

 

Hec quidem lex est in amicitia ut neque rogemus res turpes, nec faciamus rogati. Alia lex est ut cum amico cuncta deliberes, sed prius de ipso. Tercia ne studeas nosse quod ille uult latere. Dissimulare enim magis humanum est, quam dare operam id scire quo nos amicus oderit. Quarta ne asperitas amicitiam dirimat, iuxta illud poete:

 

Aduersis non deesse decet sed leta secutos.

Nulla fides umquam miseros elegit amicos.

 

Si autem uis amari, ama.

 

I.B.2.bII.ε. De reuerentia

 

Reuerentia est uirtus personis grauibus uel aliqua prelatione sublimatis debite honorificationis cultum exhibens. Huius officium est imitari maiores. Optimum est enim maiorum uestigia sequi, si recta precedunt. Eligendus est autem nobis uir bonus et semper ante occulos habendus, ut sic tamquam illo spectante uiuamus et omnia tamquam illo uidente faciamus. Magna enim peccatorum pars tollitur, si peccatis testis assistat. Ideo nullum locum putaueris esse sine teste.

 

I.B.2.bII.ζ. De concordia

 

Concordia est uirtus conciues et compatriotas in eodem iure et cohabitacione spontanee uinciens. Huius hec sunt officia, ut preclare a Platone scriptum est: Non nobis solum nati sumus ortusque nostri partem patria uendicat, partem amici; atque, ut placet stoicis, omnia ad usum hominum creari, homines autem hominum causa generatos esse, uerum est, ut ipsi inter se aliis alii prodessent. Idcirco in hoc naturam debemus ducem sequi, communes utilitates in medium afferre, deuincire hominum inter homines societatem mutacione officiorum, dando accipiendo, tum artibus, tum opera, tum facultatibus, tum facile multa multis de iure suo cedendo. Est enim non modo liberale sed interdum etiam fructuosum paulum de suo iure decedere. Nam concordia parue res crescunt, discordia maxime dilabuntur.

 

I.B.2.bII.η. De misericordia

 

Misericordia est uirtus per quam animus super calamitate afflictorum mouetur.

 

Hec uirtus nichil humani a se alienum putat: aliorum commoda uel dampna sua existimat. Qui autem in calamitoso misericors est sui meminit.

 

Est tamen difficilis cura rerum alienarum.

 




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

IntraText® (V89) Copyright 1996-2007 Èulogos SpA