Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
[Pseudo-] William of Conches
Moralium dogma philosophorum

IntraText CT - Text

Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

I.C. De fortitudine

 

Fortitudo est uirtus retundens impetus aduersitatis. Huius autem partes sunt quecumque hoc efficiunt; he autem sunt magnanimitas, fiducia, securitas, magnificentia, constancia, paciencia.

 

Magnanimitas (est) difficilium spontanea et rationabilis aggressio. Fiducia est certa spes animi perducendi ad finem rem incoatam. Securitas est incomoditates imminentes et rei incoate affines non formidare. Magnificentia est difficilium et praecla(ro)rum consummatio. Constancia est stabilitas animi firma et in proposito perseuerans. Paciencia est uirtus contumeliarum et omnis aduersitatis impetus equanimiter portans.

 

I.C.1. De magnanimitate

 

Ad magnanimitatis officium persuadet poeta dum dicit:

 

Componite mentes

ad magnum uirtutis opus summosque labores.

 

Et alius poeta dicit:

 

Virtus, recludens immeritis mori

celum, negata temptat ire uia

cetusque uulgares et udam

spernit humum fugiente penna.

 

Hec enim uirtus, cum ad aspera ineunda pronum faciat, potius communem utilitatem quam sua commoda attendit. Sicut enim sciencia remota a iusticia calliditas potius quam sapiencia appellanda est, sic animus ad periculum paratus, si sua cupiditate, non communi utilitate impellitur, temeritatis potius nomen habet quam fortitudinis.

 

Hec uirtus torporem sic excitat:

 

Tolle moras! semper nocuit differre paratis.

Incipe! uiuendi recte qui prorogat horam,

rusticus expectat dum defluat amnis; at ille

labitur et labetur in omne uolubilis euum.

 

Cras hoc fiet idem. Cras fiet? Qui(d), quasi magnum

nempe diem, donas! Sed cum lux altera uenit,

iam cras hesternum consumpsimus: ecce aliud cras

egerit hos annos et semper paulum erit ultra.

 

Huius officium sic monstrat philosophus: Magnanimi sunt habendi non qui faciunt sed qui propulsant iniuriam.

 

Prima sit in hac uirtute cautela auaricie. Non est enim consentaneum qui metu non frangatur, eum frangi cupiditate, nec qui inuictum se a labore prestiterit, eum uinci a uoluptate.

 

Secunda est cautela ambitionis. Per difficultates enim queritur claritudo. Quod enim difficilius, hoc preclarius. (Vix) enim inuenitur qui laboribus susceptis non quasi mercedem desideret gloriam. Virtutis enim fructum sapiens in conscientia, stultus autem in gloria ponit. Per gloriam autem ad prelationes arbitrantur se ascensuros. Vera autem magnitudo principem se esse mauult quam uideri. Qui autem errore imperite multitudinis pendet in magnis uiris non est habendus. Idcirco per gloriam non sunt honores querendi; uerum est enim illud poete:

 

Virtus, repulse nescia sordide,

intaminatis fulget honoribus,

nec sumit aut ponit secures

arbitrio popularis aure.

 

Tercia est temeritatis cautela. Temere namque in acie uersari et manu cum hoste confligere inmane quiddam est et belluarum simile. Si tamen necessitas postulat, decertandum erit et mors turpitudini anteponenda. Numquam periculi fuga committendum est, ut inbelles et timidi uideamur. Verum est enim illud poete:

 

Ignauum scelus est tantum fuga.

 

Sed fugiendum illud etiam est ne offeramus nos periculis absque causa, quo nichil potest esse stultius. Quare in adeundis periculis imitemur medicorum consuetudinem. Illi enim leuiter egrotantes leuiter curant, grauioribus autem morbis ancipites curaciones adhibere coguntur. Quare in tranquillo tempestatem aduersam optare dementis est, subuenire autem tempestati quauis ratione sapientis est, eoque magis si plus adhipiscare re explicata boni quam formidata mali. Verum est enim quod in poeta legitur:

 

Vis consilii expers mole ruit sua,

uim temperatam dii quoque prouehunt

in maius; idem odere uires

omne nefas animo mouentes.

 

I.C.2. De fiducia

 

Fiducie officium est ad consummationem rei festinare, iuxta illud:

 

Nil credens actum, cum quid superesset agendum.

 

I.C.3. De securitate

 

Securitatis officium est contra aspera fortune solatium dare, iuxta illud:

 

Sperat infestis, metuit secundis

alteram fortem bene preparatum

pectus. Informes hiemes reducit

Iupiter, idem

summouet. Nec, si male nunc, et olim

sic erit.

 

Grata superueniet que non sperabitur hora.

 

Contra hanc uirtutem sic confligit timor: ‘Morieris’. Securitas: ‘Ista est hominis natura, non pena. Hac conditione intraui, ut exirem. Gentium lex est quod acceperis reddere. Peregrinatio est uita; cum multum ambulaueris, redeundum est. Stultum est timere quod non possis uitare.

 

Mors ultima pena,

non metuenda uiris.

 

Mortem non effugit etiam qui distulit. Moriar nec primus, nec ultimus. Omnes me antecesserunt, omnes sequentur. Hae condicione cuncta gignuntur: quod cepit et desinet’.

 

Timor: ‘Sed decollaberis’. Securitas: (‘Quid interest, cesim moriar an punctim?’

 

Timor: ‘Sed sepe ferieris et multi in te gladii conuenient’. Securitas: (‘Quid refert quam multa sint uulnera? Non potest amplius quam unum mortiferum esse.’

 

(Timor: ‘Sed peregre morieris.’ Securitas: ‘Non est grauior foris quam domi somnus.’)

 

Timor: ‘Sed iuuenis morieris.’ Securitas: ‘Optimum est ante mori quam optes.

 

Hec data pena diu uiuentibus, ut renouata

semper clade domus multis in luctibus inque

perpetuo merore et nigra ueste senesca(n)t.

 

Ideo optimum est mori, cum iuuat uiuere. Nam

 

Nisi sum(m)a dies pariter cum fine bonorum

affuit et celeri preuertit tristia leto,

dedecori est fortuna prior. Quisquamne secundis

tradere se satis audet, nisi morte parata?’

 

Iuuenis moriar’. ‘Fortasse alicui me malo fortuna subducit, ut nulli alii, certe uel senectuti.

 

Non prematuri cineres, non funus acerbum

luxurie, sed morte magis metuenda senectus.

 

Non refert quot annos habeam, sed quot acceperim. Si plus to uiuere non possum, hec est mea senectus. Quicumque ad extremum fati sui uenit, senex moritur’.

 

Timor: ‘Insepultus eris.’ Securitas:

 

Facilis iactura sepulcri.

 

Tabesne cadauera soluat

an rogus, haut refert; placido natura receptat

cuncta sinu, finemque sui sibi corpora debent.

 

Libera fortuna mors est; capit omnia tellus

que genuit. Celo tegitur qui non habet urnam.

 

Si nichil sentio, non pertinet ad me corporis insepulti (iniuria); si sentio, omnis sepultura tormentum. Non defunctorum causa sed uiuorum inuenta est sepultura. Alios terra obruit, alios ignis consumit, in quo parcitur occulis nostris.’

 

(T[imor]): ‘Sed egrotabis.’ (S[ecuritas]): ‘Aut relinquam febrem, aut ipsa me. Cum a morbo mihi res est, aut uincetur, aut uincet.’

 

T[imor]: ‘Male de te homines locuntur’. S[ecuritas]: ‘Malis diplicere est laudari. Nullam auctoritatem habet sentencia, ubi qui dampnandus est dampnat. Male de me locuntur qui bene nesciunt loqui. Faciunt non quod mereor sed quod solent. Equo animo audienda sunt imperitorum conuitia et ad honesta uadenti contempnendus est ipse contemptus.’

 

T[imor]: ‘Dolor imminet.’ S[ecuritas]: ‘Si exiguus est, feramus, quia leuis est pacientia; si grauis, feramus, quia non leuis est gloria.’

 

Sed dicit homo: ‘Dura res est dolor’. (S[ecuritas]): ‘Imo tu mollis.’

 

(Homo): ‘Pauci dolorem ferre possunt.’ (S[ecuritas]): ‘Simus ex illis!’

 

Homo: ‘Fugiamus dolorem.’ S[ecuritas]: ‘Quid, quod ille sequitur fugientem?’

 

Homo: ‘Paupertas michi grauis est.’ S[ecuritas]: ‘Imo tu paupertati. Non est in paupertate uitium sed in paupere. Pauper es quia tibi pauper uideris.’

 

Homo: ‘Non sum potens.’ S[ecuritas]: ‘Gaude, impotens non eris.’

 

Homo: ‘Iniuriam potero accipere.’ S[ecuritas]: ‘Gaude, facere non poteris.’

 

Homo: ‘Magnam peccuniam habet ille.’ S[ecuritas]: ‘Hominem illum iudicas: archa est. Quis plenis inuidet loculis?’

 

Homo: ‘Multum habet ille.’ S[ecuritas]: ‘Si auarus, non habet; si prodigus, non habebit.’

 

Homo: ‘Multi illum secuntur.’ S[ecuritas]: ‘Mel musce secuntur, Cadauera lupi, frumenta formice. Predam, non hominem, sequitur ista turba.’

 

Homo: ‘Peccuniam perdidi.’ S[ecuritas]: ‘Fortasse te illa perderet.’

 

H[omo]: ‘Peccuniam perdidi.’ S[ecuritas]: ‘Et illa quam multos.’

 

H[omo]: ‘Peccuniam perdidi’. S[ecuritas]: ‘O te felicem, si cum illa auariciam perdidisti.’

 

H[omo]: ‘Peccuniam perdidi.’ S[ecuritas]: ‘Quam ut tu haberes, alius ante (te) perdiderat’.

 

H[omo]: ‘Occulos (perdidi).’ S[ecuritas]: ‘(Sed) habet (et) nox uoluptates suas.’

 

H[omo]: ‘Occulos perdidi.’ S[ecuritas]: ‘Quam multis cupiditatibus uia incisa est.’

 

H[omo]: ‘Amisi liberos.’ S[ecuritas]: ‘Stultus est qui mortem mortalium deflet. Perierunt perituri. Recepit eos deus, non abstulit.’

 

In hunc modum numquam fidele consilium daturus timor, cum uirtute init bellum. Sed uerum est quod in poeta legitur:

 

Iustum et tenacem propositi uirum

non ardor ciuium praua iubentium,

non uultus instantis tyranni

mente quatit solida.

 

Sed contra:

 

Multos in summa pericula misit

uenturi timor ipse mali; fortissimus ille est

qui promptus metuenda pati.

 

Fortis enim et constantis animi est non perturbari in rebus aduersis, nec tumultuantem de gradu dehici, sed presente consilio uti, nec a ratione discedere. Plura enim sunt que nos terrent quam que premunt et sepius opinione quam re laboramus. Ideo ne sis miser ante tempus, cum illa que uelut imminentia expauisti fortasse numquam uentura sint.

 

I.C.4. De magnificentia

 

Magnificentie officia partim paccata, partim bellica.

 

In paccatis duo precepta Platonis tenenda sunt prelatis: unum ut utilitatem ciuium sic tueantur, ut quecumque agunt ad eam referant, obliti commodorum suorum; alterum ut totum corpus ciuitatis curent, ne dum partem aliquam tuentur, reliquas deserant. Qui enin parti consulunt, partem deserunt, pernitiosissimam seditionem in ciuitatem inducunt. Caueant etiam contentionem. Dicit enim Plato similiter facere eos qui inter se contenderent uter potius ciuitatem amministraret, ut si naute certarent quis eorum potissimum gubernaret.

 

In bellicis autem officiis illud primum (est) ea intentione suscipere bella, ut sine iniuria in pace uiuatur.

 

Secundum priusquam aggrediare adhibere diligentem preparationem. Longa enim belli preparatio celerem affert uictoriam. Hic autem apparatus in quatuor rebus cernitur, scilicet in clientelis, municipiis, sumptu et armis. Omnia autem prius experiri quam armis decertare sapientem decet; et melius est tibi prospicere quam aduersarium ulcisci accepta iniuria.

 

Tercium officium est ne temere desperes propter ignauiam aut nimis confidas propter cupiditatem. In pericula enim ducit amor habendi inmoderatus iuxta illud:

 

Aurum per medios ire satellites

et perrumpere amat saxa potencius

hictu fulmineo.

 

Munera

seuos illaqueant duces.

 

Quartum officium est plus turpitudinem quam mortem horrere, plus ad honestatem quam ad salutem uel alia commoda spectare, non tamen rumores saluti preponere.

 

Quintum officium est copias suas crebris laboribus exercere. Verum est enim quod in poeta legitur:

 

Variam semper dant otia mentem.

 

Sextum officium est, postquam ad bellandum uentum est, hortando bonam indolem erigere, modo laudibus animos afficere, (modo) ammonitionibus desidiam discutere.

 

Septimum officium est in concursu ad primos impetus adcurrere, inclinatis opem ferre, labentes fulcire.

 

Octauum officium (est) parta uictoria conseruare eos qui non crudeles, non immanes fuerunt.

 

Nonum uero federa et promissa hostibus seruare. Non enim his adquiescendum est qui dicunt:

 

Dolus an uirtus, quis in hoste requirat?

 

Indicat hoc Regulus qui captus a penis, cum de captiuis commutandis Romam missus esset, iurauit se rediturum, primum ut uenit captiuos reddendos non censuit, deinde cum retineretur ab amicis, ad supplicium redire maluit quam fidem hosti datam fallere.

 

Sed cum plerique arbitrentur res bellicas maiores esse quam urbanas, minuenda est hec opinio. Multi enim bella quesiuerunt propter glorie cupiditatem. Vere autem si uolumus iudicare, parua sunt arma foris, si non est consilium domi. De talibus audi poetam dicentem: ‘Omnes homines, qui se(se) student prestare ceteris animalibus, summa ope niti decet ne uitam silentio transeant ueluti peccora.’ Sed nostra omnis uis in animo et corpore sita est. Animi imperio, corporis seruitio magis utimur. Rectius uidetur ingenii quam uirium opibus gloriam querere. Omnino enim illud honestum, quod animo excelso querimus, animi efficitur, non corporis uiribus. Exercendum tamen est corpus, ut obedire consilio et rationi possit.

 

I.C.5. De constantia

 

Constancie uero officium est in utraque fortuna grauitatem retinere. Preclara est enim in omni uita eadem frons et idem uultus. Nam argumentum bene composite mentis est posse consistere et secum morari, unde precipit poeta dicens:

 

Equam memento rebus in arduis

seruare mentem, non secus in bonis

ab insolenti temperatam

leticia.

 

Idem:

 

Rebus angustis animosus atque

fortis appare sapienter idem.

Contrahes uento nimium secundo

turgida uela.

 

Hec quidem est lex constancie ut nec in malis persistamus, nec in bonis simus uagi. Est enim etiam in malis constancia, sed que uirtus non est. Audi poetam:

 

Pars hominum uitiis gaudet constanter et urget

propositum; pars multa natat, modo recta capessens,

interdum prauis obnoxia.

 

Et alius poeta dicit:

 

Mobilis et uaria est ferme natura malorum.

Cum scelus admittunt, superest constancia: quid fas

atque nefas, tandem incipiunt sentire peractis

criminibus. Tamen ad mores natura recurrit

dampnatos, fixa et mutari nescia. Nam quis

peccandi finem posuit sibi? quando recepit

eiectum semel attrita de fronte ruborem?

Quis hominum est quem tu contemptum uideris uno

flagicio?

 

Huic uirtuti contraponitur inconstancia, que est motus animi circa uarias occupationes. In quo uitio adeo absque intermissione laborant quidam ut hec dicatur eorum constancia, scilicet esse instabiles. Sunt enim qui in rebus contrariis parum sibi constent, uoluptatem seuerissime contempnant, in dolore sint molliores, gloriam negligant, frangantur infamia. Hoc uitium tangit poeta, dum dicit:

 

Mea pugnat sententia secum,

quod petiit spernit, repetit quod nuper omisit.

 

Item:

 

Diruit, edificat, mutat quadrata rotundis.

 

Alibi:

 

Rome Tibur amo, uentosus Tibure Romam.

In culpa est animus qui se non effugit umquam.

Celum, non animum, mutant qui trans mare currunt.

 

Alibi:

 

Quo teneam nodo mutantem Prothea uultus?

 

Ex hoc uitio oritur quod nemo sua sorte

 

contentus uiuat, sed laudet diuersa sequentes.

 

Vnde idem poeta:

 

Optat ephipia bos piger, optat arare caballus.

Quam scit uterque, libens, censebo, exerceat artem.

 

I.C.6. De patientia

 

Pacientie officium monstrabat qui dicebat:

 

Gaudet paciencia duris.

Letius est, quotiens magno sibi constat, honestum.

 

Hec uirtus iniuriarum remedium est, nam

 

leuius fit patientia

quicquid corrigere est nefas.

 

Sicut econtra inpatientia sortem exacerbabis quam mutare non possis. Vnde poeta:

 

Quod sors fert feramus equo animo.

 

Inscitia est enim aduersus stimulum ut calces, quia asperum medicum intemperans facit. Neque ulla res tam facilis, quin difficilis sit, quam inuitus facias.

 




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

IntraText® (V89) Copyright 1996-2007 Èulogos SpA