Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
[Pseudo-] William of Conches
Moralium dogma philosophorum

IntraText CT - Text

Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

III.B. De bonis corporis

 

Corporis bona sunt ut pulcritudo, nobilitas, uelocitas, robur, magnitudo, ualetudo. Que sepe plus incommodi quam fructus afferunt, dum bonos mores iuxta illud poete inuertunt:

 

Rara est concordia forme

atque pudicitie.

 

Nobilitas quoque plus ignominie quam laudis degenerantibus solet afferre. Quanto enim uita maiorum preclarior, tanto posteriorum socordia flagitiosior. Et profecto ita res se habet: maiorum gloria posteris quasi lumen est; neque bona neque mala eorum in occulto patitur. Qui autem demissi in obscuro uitam agunt, si quid deliquere, pauci sciunt: fama atque fortuna eorum par est. Sic e contrario:

 

Omne animi uitium tanto conspectius in se

crimen habet, quanto qui peccat maior habetur.

 

Quod si ueram requiris nobilitatem, audi poetam:

 

Nobilitas sola est atque unica uirtus.

 

Prima mihi debes animi bona.

 

Quis enim generosum dixerit hunc qui

indignus genere est, preclaro nomine tantum

insignis?

 

Miserum est aliorum incumbere fame.

 

Malo pater tibi sit Tersites, dum modo tu sis

Eacide similis uulcaniaque arma capessas,

quam te Tersite similem producat Achilles.

 

Quodsi in hac nobilitate aliquis fructus est, profecto is est quem monstrat philosophus his uerbis: ‘Optima hereditas a patribus traditur liberis, omni patrimonio prestantior, gloria uirtutis et rerum gestarum, cui dedecori esse nefas iudicandum est.’

 

In aliis autem corporis commodis quis fructus est homini? quem in eisdem bestie preeunt. Non enim elefantes mole, tauros robore, tigres uelocitate prehibitis.

 

Mors sola fatetur

quantula sint hominum corpuscula.

 




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

IntraText® (V89) Copyright 1996-2007 Èulogos SpA