Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Desiderius Erasmus Roterodamus
Morias encomion

IntraText CT - Text

  • MORIAS ENCOMION ID EST: STVLTITIAE LAVS DESIDERII ERASMI ROTERODAMI DECLAMATIO Stultitia loquitur
    • 36.
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

36.

Quid quod summis etiam regibus adeo sunt in delitiis, ut nonnulli sine his neque prandere, nec ingredi, nec omnino vel horam durare possint. Neque vero paullo intervallo hos bliteos suis illis tetricis sophis anteponunt, quos tamen ipsos aliquot honoris gratia solent alere. Cur autem ante ponant, nec obscurum arbitror nec mirum videri debet, cum sapientes illi nil nisi triste soleant adferre principibus, suaque doctrina freti, non vereantur aliquoties auriculas teneras mordaci radere vero. Moriones autem id praestent, quod unum undecumque principes modis omnibus aucupantur, iocos, risus, cachinnos, delitias. Iam accipite et hanc non aspernandam stultorum dotem, quod soli simpli ces ac veridici sunt. Quid autem veritate laudatius? Quamquam enim Alcibiadeum apud Platonem proverbium, veri tatem vino pueritiaeque tribuit, tamen omnis ea laus mihi peculiariter debetur, vel Euripide teste, cuius exstat illud celebre de nobis dictum, môra gar môros legei. Fatuus quidquid habet in pectore, id et vultu prae se fert, et ora tione promit. At sapientum sunt duae illae linguae, ut idem meminit Euripides, quarum altera verum dicunt, altera, quae pro tempore iudicarint opportuna. Horum est nigrum in candida vertere, et eodem ex ore frigidum pariter et calidum efflare, longeque aliud conditum habere in pectore, aliud sermone fingere. Porro in tanta felicitate, tamen hoc nomine principes mihi videntur infelicissimi, quod deest, a quo verum audiant, et assentatores pro amicis ha bere coguntur. Sed abhorrent a vero principum aures, dixerit aliquis et hac ipsa de causa, sapientes istos fugitant, quod vereantur ne quis forte liberior exsistat, qui vera magis, quam iucunda loqui audeat. Ita quidem res habet, invisa regibus veritas. Sed tamen hoc ipsum mire in fatuis meis usu venit, ut non vera modo, verum etiam aperta convitia cum voluptate audiantur, adeo ut idem dictum, quod si a sapientis ore proficiscatur, capitale fuerat futurum: a morione profectum, incredibilem voluptatem pariat. Habet enim genuinam quamdam delectandi vim veritas, si nihil accedat quod offendat: verum id quidem solis fatuis Dii dederunt. Iisdem ferme de causis hoc hominum genere mulieres gaudere solent impensius, utpote ad voluptatem et nugas natura propensiores. Proinde quidquid cum huiusmodi factitarint, etiamsi nonnumquam serium nimis, illae tamen iocum ac lusum interpretantur, ut est ingeniosus, praesertim ad praetexenda commissa sua, sexus ille.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by Èulogos SpA - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License